Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

JS T. LUCRETII

Artubus infirmis teneras lasciva per herbas >

Ludit, lacte mero menteis percussa novellas.

Haud igitur penitus pereunt quzecunque videntur:

Quando alid ex alio reficit Natura, nec ullamRem gigni patitur, nisi morte adjutam aliena. _ 2§/

Nunc age, res quoniam docui non posse creariDe Nihilo, neque item genitas ad Nil revocari:

Ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,

Quod nequeunt oculis rerum Primordia cerni;

Accipe prseterea, quas Corpora Tute necessest 270

Confiteare esse in rebus, nec posse videri.

Principio, Venti vis verberat incita pontum,Ingenteisque ruit naveis, & nubila differt;

Interdum rapido percurrens turbine campos

Arboribus magnis sternit, monteisque supremos L/s

Silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri

Cum

261. Artubus. ] Artibus, vct. Cod.

& Scaurus. GiF.

261. Mentes percufa. ] Sic ver. 12.

Percujfie Corda tua vi.

264. Alid. J Aliud. Alis pro Aliusveteres usurparunt. Giftnius dubitatan Alid pro Aliud dicitur ; hanc verocontumeliam non patitur Lambinus,indignatur , furit, Catullum & Auso-nium in partes vocat, at frustra : ju-rat denique te Alid in duobus MSS. le-gisse. Et hac lectione fruatur.

26;. Adjutum .] Adjuta. B. Na. Gif.Par. Nec minores sunt de hac, quamde illa altera lectione lites , quas tutiusaliquis negligat, quam componat.

266. A hinc age. ] Jam vero ne fru-stra disputaret, dum Memmius suusomnibus qua: proposuerat argumentisdiffidat, quoniam Principia illa a:ter-na , seminaque aeterna per se divisa at-que separata in sensum non cadant, sedprae sui exilitate omnem visum , etiamacutiflimum longiffime fugiant; variacongerit exempla rerum corporearum,quas nemo neget exiliere , licet viderinon possint. Primo Venti v. cujusvim quicunque perspexerit, ut tollitMare , ut impellit naves, &c. illumCorporeum esse, licet particula ejus I

oculis cerni non possunt, fatebitur ;idque libentius , si cognoscat Ventumeodem plane modo ferri, & irqaali im-petu impellere , ac rapida & imbribusaucta Flumina , qua: Corporea esse sen-sus ipsi apertiffime demonstrant.

266. Age res. ] Alii legunt, Nuncage sis, quoniam docui nil posse crea,ri: AgeJis , i. e. age fi vis. Jhioniumj]Qiiando , Gif.

267. Item genitas.'] Alii Res genitas, fAlii Genita ad Nihilum .* perinde.

270. Fraterea. ] Propterca, Faber.

272. Incita. ] Incitata. Ista vocesaepe Lucretius utitur, & Virgilius. A«lii infita , male.

272. Pontum. ] MSS. quidam cer-tus , inde portus. Plurimi MSS. ut &

B. eamque vocem Parens , Gif. aliiqueacriter defendunt: At vero quis dubi-tet Pontum scribere qui versum 279. le-gerit ? Salmafius legit Porcas. Porcaenim r 0 y.trxji Tm x-v/uarair diciturab auctore veterum Glossarum , trans-latione lacta ab Agris: Inter duosenim sulcos elata Terra , dicitur Por-ca. Vtrro de Re Rufi, lib. I. & ratpjMfsszrsrs.

27;. Sternit. ] Sevit: Marullus,