Kti^'
T. LUCRETII CARI
DE
RERUM NATURA
LIBER QUARTUS.
A Via Pieridum peragro loca nullius ante
Trita solo , juvat integros accedere fonteis :Atque haurire: juvatque novos decerpere flores,Infignemque Meo capiti petere inde coronam,Unde prius Nulli velarint tempora Müsse.
Primum quod magnis doceo de rebus, & arctisRelligionum animos nodis exsolvere pergo;
Deinde, quod obscura de re tam lucida pangoCarmina , mulseo contingens cuncta lepore:
Id quoque enim non ab nulla ratione videtur.
Nam veluti Pueris absynthia tetra Medentes,
Cum dare conantur , prius oras pocula circumContingunt mellis dulci, flavoque liquore,
Ut Puerorum aetas improvida ludificeturLabrorum tenus, interea perpotet amarumAbsynthi laticem, deceptaque non capiatur;
1. Avia Pieridum. ) Istos - V versusquibus attentum sibi Memmium suum,aut alium quemvis Lectorem reddereconatur , vici. lib. I. v> 925.
2. Integros. ) Terentius, Prol. A-del.
Plauttu hunc locumReliquit integrum.
9. Lepore. ) Quidam Codd. Liquori,imperite;: lib. I. v. 29.
Qtto magis ateriiunt da diRis , DivX)leporem.
«St
ia
10
«