Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

T. LUCRETII CARI

DE

RERUM NATURA

LIBER SEXTUS.

P Rimae frugiferos foetus mortalibus aegris

Dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae:

Et recreaverunt vitam, Legesque rogarunt:

Et primae dederunt solatia dulcia vitae,

Cum genuere Virum tali cum corde repertum, fOmnia veridico qui quondam ex ore profudit:

Cujus & extincti propter divina repertaDivolgata vetus, jam ad cocluqi Gloria fertur.

Nam cimi vidit Hic, ad victum quae flagitat usus,

Et per quae possent vitam consistere tutam, i«

Omnia jam ferme Mortalibus esse parata:

Divitiis

I. Frugiferos. ) Alii , Frugiparos:Athcnx Tritici, Olei, &c. inventri-ces ; Nil tritum magis.

4. Et prima. ) /It prima, Faber.Hoc sensu, Athenas quidem multabona hominibus fecisse , inventis fru-gibus , excultis artibus, humanitate,doctrina , legibus , atque aliis rebuspene infinitis; At multo etiam meliusile Hominibus meritas esse , cum Epi-curum protulerint. lita observationepotuimus carere.

10. Et per quis , &c. ) Delet Lam-himvs, quoniam Vitam tutam so-, sisterenullo modo dici potest : Et ExemplaGifanii ab hac significatione ?S conji-stere prorsus aliena esse recte affirmat.Faber. Vix tamen ä me impetrarepossum quin credam Lucretium scri-psisse conjistere: Ista enim vox Epicu-ro propria, qui rfs-st.v x.siTcc-ropt.xTiKr.vtS (Tojuc&t©- , ct- non solum y t Lm ;, -9rp y.m.ou agnovit. Vid. Epicuri Epist.ait Pytboclem.

X 3