Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

so T. LUCRETII

Concedit nobis patrii sermonis egestas:

Sed tamen ipsam rem facile 'st exponere verbis,Principium rerum quam dicit Homoeomeriam:

Ossa videlicet e pauxillis atque minutis _ 8?1

Ollibu: sic & de pauxillis atque minutisVisceribus Viscus gigni: Sanguenque creari,

Sanguinis inter se multis coeuntibu guttis:

Ex Aurique putat micis consistere posse

Aurum: & de Terris Terram concrescere parvis: 840

Ignibus ex Ignem: Humorem ex Humoribus este:

Csetera consimili fingit ratione, putatque.

Nec tamen este ulla parte Idem in rebus InaneConcedit, neque corporibus finem esse secandis:

Quare in utraque mihi pariter ratione videtur 841

Errare, atque Illi, supera quos diximus ante.

Adde quod imbecilla nimis Primordia fingit,

Si Primordia sunt, simili quse praedita constantNatura, atque ipsae res sunt; aequeque laborant,

Et pereunt, neque ab exitio res ulla refraenat: 8 so

Nam quid in oppressu valido durabit eorum,

Ut mortem effugiat iethi sub dentibus ipsis 'i

Ignis?

835. Pauxillis atque tnimitis. ) Pau-ciflimis, & parvissimis , Optimus In-terpres Fayus: Os viz. maximum expaucissimis, k parvissimis Ossibus con-ficitur ! lib. III. v. 330.

Scire licet peiquam pauxillis ejfe crea-tam

Seminibus , quoniam fugiens nil pon-deris aufert.

837. Sanguen. ) Ita plerumque Ve-teres.

841. Ignibus ex Ignem, esc. ) Qui-dam scribunt

Sic ignem inter se parvis coiiuntibu'nasci

Ignibus , exiguis Humorem Humo-ribus eje.

Hic de Lambino, Gifanio & Pareo quo-rum nec Scripta, nec Nomina profectounquam vidit, multa commentus est,& nugatur Fayus.

843- Nec tamen ejfe ulla, &cs) QubdEpicuro non placuit Anaxagors Opi-nio , ideo Lucretius ipsam studiose in-

sectatur, & Initium facit v 4. a duo-bus Argumentis adversus superiores,Heraclitum , Empedoclem , & alios al-latis : U110 , quod Inane in Natura de-tur : Altero, quod nullum Continuuminfinite dividuum sit.

847. Adde quod imbecilla , esc') Ter-tio v. 12. arguit, quodciim Anaxago-ras vellet constare similia ex similibus,& Principia esse ejusdem plane cumCompositis natura , sequeretur, utComposita, sic etiam Principia interireposse : Et nulla certe ratio est, cur, limajor quadam Carnis portio corruptio-ni obnoxia sit, non fit quoque obnoxiaminor , cum etiam , tametsi consistasin aliqua minima, non appareat, quam-obrem illa , dum Caro sit, pati aliquiddestruique non poffit: At si Principiacorrumpantur, in Nihilum recident,quod absurdum & impossibile esse olimdemonstratum est.

8;r. Sub dentibus. ) Alii sub Cali-bus : Quidam libri Subeuntibus : Mure-