T. LUCRETII
Tum Vacuum pectus linquunt, curaque solutum. 4^Quod si ridicula haec, ludibriaque elfe videmus ,
Re veraque Metus hominum , Curaeque sequaces ,
Nec metuunt sonitus armorum, nec sera tela:
Audacterque inter Reges, rerumque Potenteis |
Versantur, neque fulgorem reverentur ab auro, f«
Nec clarum vestis splendorem purpureai:
Quid dubitas, quin omne sit hoc rationis egestas,
Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
Nam veluti Pueri trepidant, atque omnia caecisIn Tenebris metuunt: sic nos in Luce timemus 5/
Interdum nihilo quae sunt metuenda magis, quamQuae Pueri in Tenebris pavitant, finguntque sutura. |
Hunc igitur terrorem animi, tenebraique necesse 'st j
Non Radii solis, neque lucida tela dieiDiscutiant, sed Naturae species, Ratioque. 60
Nunc age, quo motu Genitalia Materiar
Cor.
45. Pecitts .) Tempus , Codd. Caput,« Lambinum, aut Gifauium audiamus,Vitam si Fabrum.
46. Quod Ji ridicula, &e.) Cum Re-ges , Nobiles, ditissimi & potentissimiHominum metu, cura, iolicitudineturbentur, nec beatiorem, quam Alii,ritamagant; Honorum, Divitiarum,iSfc. Cupiditatem ex ignorantia vera:felicitatis nasci v. 15. pronuntiat: necmirum tam crassam esse Ignorantiam ,cum omnes veluti in tenebris ambule-mus, vitamque agamus Epicurea: Phi-losophia: luce nondum illustratam. Intenebris vero nos omnes vivere ex va-no Hominum metu , & ridiculis timo-ribus demonstrat, ut Pueri enim in te-nebris metuunt omni a , & ridicula sibiipsis effingunt Pericula, sic omnes opi-nione de Providentia, & futuris postmortem poenis ( ffigri, ut sentit Epicu-rus, somnio) terrentur. Ut has tene-bras fuget, & ßlemmittm suum omnimetu & solicitudine liberet Lucretius ,opus prosequitur , & rerum Naturamcopiose & ornate explicat.
52. Quin omne Jit hoc. ) Alii: Quinomnis fit hac: non probo, & multo mi-nus Potestas pro Egestas: quod quidamCodd. agnoscunt.
54. Nam veluti Tueri , &c.) SenecaEp. 110. Talis est Animorum nostro-rum confusio , qualis Lucretio visa est,Nam veluti Pueri , &c. Quid ergo?nonne omni Puero stultiores fumus quiin Luce timeamus? Sed falsum est,Lucreti , non timemus in Luce, omnianobis tenebras fecimus, nihil videmus,nec quid noceat, nec quid expediat;tota vita incursitamus , nec ob hoc re-sistimus, aut circumspectius pedem po-nimus ; vides autem quam sit furiosires in tenebris impetus , at melierculeid agimus ut longius revocandi fimus,& cum ignoremus quo feramur, velo-citer tamen illo , quo intendimus, ireperseveramus: Sed lucescere , si veli-mus, potest. Uno autem modo po-test , liquis hanc humanorum divino-rumque notitiam acceperit , si illa senon perfuderit, sed infecerit, si ea-dem, quamvis sciat, retractaverit, &ad se sirpe retulerit; si quassierit qua:sint bona, qua: sint mala, quibus hocsit nomen falso adseriptum : Si quaesie-rit de Turpibus, de Honestis, de Pro-videntia.
6r. Nunc age , &c. ) Argumentumsecundi libri V. J. continetur: Primopromittit se explicaturum seminum
motus