Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER SECUNDUS* 87

Intestinum habeat cunctis in rebus agendis j 290

Et devicta quasi cogatur ferre, patique:

Id facit exiguum Clinamen PrincipiorumNec regione loci certa, nec tempore certo.

Nec stipata magis fuit unquam MateriarCopia, nec porro majoribus intervallis. 29f

Nam neque adaugescit quicquam, neque deperit inde.Quapropter quo nunc in motu PrincipiorumCorpora sunt, in eodem anteacta aetate fuere,

Et posthac semper simili ratione ferentur ;

Et quae consuerunt gigni, gignentur eadem 300

Conditione: & erunt, & crescent, inque valebunt,Quantum cuique datumst per foedera. Naturai,

Nec rerum Summam commutare ulla potest vis.

Nam neque quo postit genus ullum MaterialEffugere ex Omni, quicquamst , neque rursus, in Omne 30sUnde coorta queat nova vis irrumpere, & OmnemNaturam rerum mutare, & vertere motus.

Illud in his rebus non est mirabile , quareOmnia cum rerum Primordia sint in motu,

Summa tamen summa videatur stare quiete, 310

Praeterquam si quid proprio dat corpore motus.

Omnis enim longe nostris ab sensibus infraPrimorum natura jacet: quapropter ubi illa

Cer-

294. Ilee stipata magis, &c. ) Se-mina mutari non posse olim docuit Lu-cretius , jam v. 14. asserit Universammateriam nec minoribus unquam , neounquam majoribus intervallis distin-ctam , quippe nullum femen perit, itaut hiatus relinquatur; nullum novumfemen introducitur , unde spiflius fie-ret Universum : Deinde motus semi-num esse immutabiles , eosdem olimfuisse, qui nunc sunt, & eosdem inreternum futuros: Ideoque quales resolim productas erant, tales iterum pro-duci posse : Quippe ubi eadem femina,idem semper Pondus, & ubi nulla visexterna introduci postit, ibi idem mo-tus , qui ex illo Pondere profluit, sitneccsse est.

S99. Et Posthac .) Posthoc Gifanius;

& in sequenti versu, Qua consuerunt.

50g. Illud in his rebus, &c. ) ContraLucretium forsan aliquis objiciat, ipsossensus hanc de perpetuo Seminum mo-tu opinionem evertere, nam si Univer-sa materia agitaretur, unde Rerumsumma to' km tam alta quiete torpesce-re videatur ? Respondet Poeta v. 25.inepte id objici, necesse enim est utmotus feminum fit impcrceptibilis,cum ipsa Semina aciem Oculorum fu-giant : Deinde subjungit, rerum etiamsensibilium motus oculos nostros e lon-ginquo spectantes non raro latere,quod exemplis Ovium per agros re-ptantium , & militum per Campos dis-currentium illustrat.

512. Infra.') Ipsa, Alii exhibent}sed Lambinus nihil mutare ausus est.

F 4