Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER SECUNDUS* 113

Qune Maris efficiunt unum purumque Nitorem:

Ut saepe ex aliis Formis , variisque FigurisEfficitur quiddam Quadratum, lurxque figurae:

Conveniebat, uti in Quadrato cernimus esseDiifimileis formas; ita cernere in iEquorc ponti 780

Aut alio in quovis uno puroque Nitore,

Diifimileis longe inter, se, variosque colores.

Praeterea, nihil officiunt, obstantque FiguraeDiffimiles, quo Quadratum miniis omne sit extra:

At varii rerum impediunt, prohibentque Colores, 78$*

Quo minus esse uno polsit res tota Nitore.

Tum porro, quae ducit & inlicit, ut tribuamusPrincipiis rerum nonnunquam, causa, Colores,

Occidit, ex Albis quoniam non Alba creantur:

Nec quae Nigra cluent, de Nigris: sed Variis de. 790Quippe etenim multo proclivius exorienturCandida de nullo, quam de Nigrante colore;

Aut alio quovis qui contra pugnet, & obstet.

Praeterea, quoniam nequeunt sine Luce Colores

Esse,

778. Unaque figura.') Sic Ifia, Al-iene , Sola , Ulla , Nulla , Plautus,Terentius, Cicero, Lucretius.

78;. Praterea nihil ojficiimt , &e. )V. 4. Hoc effugium nullum esse de-monstrat , Corpora enim diversae figu-rae in alteram diversam figuram con-sentire possunt, ut Triangula in Qua-dratum , at non eadem est Colorumratio, nec diversi Colores unquamunum simplicem componunt.

784. Minus omne fit extra.) ItaZambinus e Codd. dum Manilius , &Nur dius : Minus ejj'et in illis.

787. Tum porro qua ducit , &c.) Ite-rum v. 7. pugnat; Qui dicunt unumsimplicem colorem ex Seminibus alioatque alio Colore tinctis effici posse,priorem deserunt Opinionem , unicam-que fu® sententia: rationem evertunt:Hi enim postulabant Colorata Semina,ut Alba Corpora ex Albis Seminibus,L Nisura ex Nigris orirentur. Si ta-men e Principiis diversimode coloratisNiger, aut Albus Color oriretur , to-ta illa, cui prius fidebant, Ratio pe-rit: Deinde subjungit Album Ctlorem

(& idem de aliis dicendum) citius na-sci posse ex Seminibus nullo, quiim ePrincipiis vel nigro , vel alio quovisColore tinctis. Ita hos versus expono,quos Alii Interpretes nondum intelle-xerint.

787. Ducit cfi inlicit .) Id est , Sua-det : Ita feliciter restituit Lambinuslocum maxime corruptum.

791. Quippe etenim.) Insuper obser-vandum : Hanc interpretationem totadisputatio confirmat.

794. Pneterea quoniam nequeunt , &c.)Iterum v. Is. concludit Lucretius Se-mina esse Colorum expertia, quia Colornil aliud sit quam Lux in Corpore re-fracta , vel a superficie opaci Corporisreflexa : De Luce refracta nihil Poeta,at si Prisma seu Trigonum vitreumvulgare oculis apponas , senties radios 'Lucis geminam refractionem passos va-rios Colores exhibere : Observat au-tem Plumas circa Columba: collum,autin Pavonis Cauda prout recto aut obli-quo radio Lucis illustrata: sunt, modoflavum, modo viridem, modo flam-meum , &c. Colorem diffundere. EtH Inde