Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

iig T. LUCRETII

Vertunt se Fluvii, Frondes , & Pabula laetaIn Pecudes: vertunt Pecudes in Corpora nostra 87s

Naturam, & nostro de Corpore saepe FerarumAugescunt vires, & corpora Pennipotentum.

Ergo onmeis natura cibos in corpora vivaVertit, & hinc Sensus animantum procreat omncis:

Non alia longe ratione , atque arida ligna ggo

Explicat in flammas , & in igneis omnia versat.

Jamne vides igitur, magni Primordia rerumReferre in quali sint ordine quaeque locata,

Et commista quibus dent motus , accipiantque ?

Tum porro quid id est, animum quod percutit ipsum ? 885Quod movet? & varios sensus expromere cogit,

Ex Insensilibus ne credas Sensile gigni?

Nimirum, Lapides, & Ligna, & Terra quod unaMista, tamen nequeunt vitalem reddere Sensum.

Illud in his igitur foedus meminisse decebit, 890

N011

culis & Animalibus dum gignuntur,sed in Animalibus etiam genitis, v. 12.cum Cibus assumptus ex inanimi Ani-matus evadit: Alimentis insensilibus,Gramine, Frondibus, &c. Pecudes,& Aves, res tota: sensiles , nutriun-tur, istis vescitur Humanum genus,ideoque e particulis insensilibus Grami-nis & Frondium tandem constituitur.Hxc omnia apposita similitudine illu-strat : Lignum aridum in Ignem &Flammam resolvitur , at non magisdistat Insensile Alimentum a carne vi-va & sentiente, quam Lignum a Flam-ma lucente & clara : Et quemadmo-dum oportet ex Ligno extricari parti-culas , qua: fele cientes , explicantes,novaque ratione disponentes , nova il-la lucendi, calefacicndique vi polleant,ita ex cibo secerni oporteat spirituosasparticulas , qua: certa ratione didustx,novoque modo disposita: energiam hancsentiendi obtineant. Sensus enim Sen-sililve rei procreatio ex Insensilibusprincipiis debetur certx & speciali eo-rum Magnitudini, Figura:, Positioni,Ordini, & Motui.

88;. Tum porro quid est , &c.) Neargumentis ab Experientia ductis re-

pugnare videatur ipsa Experientia, ca-vet v. 16. Negare non potuit LignaLapides Terramque commista aliquan-do , Insensilia manere , aliter viven-tes Domos, & Turres sensiles effice-ret. Fatetur igitur Res Insensiles nisicerta figura, & magnitudine donentur,-debito motu agitentur, certoque ordinedisponantur, nunquam efficere res Sen-siles ; at debita omnia & requisita ad-hibeantur , Animal nascitur e re maxi-me Insensili. Putrescat enim Lignum,aut Gleba: Imbribus resolvantur, &Animalium huc & illuc reptantiumagmina subito admirabere.

887. Ex Insensilibus.) Priscianus le-git Ex Insensibili: Credat pro Credas:Lambinus , Et ni pro ne: Gifanius.

88?. Vitalem reddere Sensum.) Gas-sendus : Virtutem reddere Sensus.

890. Fadus.) Ita Lambinus e qua-tuer MSS. Et Fiedus interpretatur il-lam conventionem & pactionem , perquam a me dissentire desinas , mihiqueassentiare : Sed non tanta est librorumautoritas, Illud fadus nunquam in Lu-cretio invenies , sed paffim Illud in bisrebus , quod j Alii rectius amplectun-tur.