LIBER TERTIUS. i§s
Ut lacerato Oculo circum si Pupula mansit
Incolumis, stat cernendi vivata potestas ; 410
Dummodo ne totum corrumpas luminis orbem,
Sed circumcidas aciem, iblamque relinquas:
Id quoque enim sine pernicie confiet eorum, ,
At si tantula pars Oculi media illa peresa 'st.
Incolumis quamvis alioqui splendidus orbis, 41s
Occidit extemplo lumen, tenebraeque sequuntur:
Hoc Anima atque Animus vincti sunt foedere semper.
Nunc age, nativos animantibus, & mortaleisEsse Animos , Animasque leveis ut noscere postis.
Conquisita diu, dulcique reperta labore 42©
Digna tua pergam disponere carmina vita.
•Tu fac utrumque uno subjungas nomen eorum,
Atque Animam, verbi causa, cum dicere pergam,
Mortalem esse docens; Animum quoque dicere credas:Quatinus est unum inter se, conjunctaque res est. 42sPrincipio, quoniam tenuem constare minutis
Corpori-
410. Vivati t.) Infra, v. Vi-ratus L Vividus a Poetis dicuntur , avi magna. Feftus.
411. Dummodo ne totum, &c.) Gi-fimms, & qui illum sequuntur hosversus ita legunt ex Codd.
Dummodo ne totum corrumpas Lu-minis orbem,
Et circumcidas Aciem sotamque re-linquas ,
Id quoque enim fine pernicie non fieteorum.
Ait Poeta Acie non Iiesa visum manere,non tamen si Oculum ita undecunquecorrumpas, & circumcidas, ut prxteraciem seu Pupillam nihil relinquas.Hxc Gifauius , cui nemo credet quiversum sequentem legit,
At ß tantula pars oculi.
& comparationem accuratius perpen-dit!
417. Vincli.') Quidam CoAi.Jtmcli.
418. Nunc age, Nativos, &c. ) A-nimas mortales elfe probaturus profite-tur , v. 8- Se in hac disputatione nonindiligentem fore , quoniam vero IpseAnimum ab Anima distinxerit, & Stoi-ci maxime distinguunt, ne vim ratio-
num non recte perciperet Memmius,monet, omijia sua argumenta xquecontra Animum ac Animam, e quibusuna tantum res constituitur, militare.
42 J. Tua vita. ) Te , neque aliterboni scriptores Latinitatis : Faber: A-liquando tamen legi Tuo vate.
422. Tu fac utrumque uno. ) SieMSS. Codd. non Tu face , jam quodsequitur Usto Jubjungas , li Scripturaemendata est, positum pro sub Unojungas) vel Uno dictum pro Uni, vellegendum Uni. Lambinus.
426. Trincipio quoniam. ) Primumargumentum , quo probat Animam( quo nomine etiam Animum compre-hendit) mortalem efie, ducit, v. 20.ex illius subtilitate & tenuitate olimdemonstrata , & hic loci ulterius con-firmata : Est enim quid Corporeumlonge tenuius, mobilius & dissolutionimagis obnoxium, non modo quam A-qua, verum etiam quam Nebula autFumus , quippe cum percellatur re-bus fumo nebulaque tenuioribus, (utputa illorum fimulachris, ex^ quorumper somnium appulsu res .ejusmodi co-gitamus) ac ideo neceffc sit illam diffi-