Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER TERTIUS. 189

Quöd sitis exurat Miseros , atque arida torreat, 930

Aut aliae cujus desiderium insideat rei.

Nec sibi enim quisquam tum Se, Vitamque requirit,

Cum pariter Mens & Corpus sopita quiescunt:

(Nam licet aeternum per nos sic esse soporem.)

Nec desiderium nostri nos adtigit ullum: 935*

Et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artusLonge ab sensiferis Primordia motibus errant:

Quin conreptus homo ex somno se conligit ipse.

Multo igitur mortem minus ad Nos esse putandum,

Si minus esse potest, quam quod nihil esse videmus. 940

Major enim turbae disjectus Material

Consequitur letho, nec quisquam expergitus exstat,

Frigida quem semel est vital pausa secuta.

Denique si vocem rerum Natura repenteMittat, & hoc aliquoi nostrum sic increpet ipsa: 94s

Quid tibi tantopere 'st Mortalis , quod nimis aegrisLuctibus indulges ? quid mortem congemis, ac fles ?

Nam si grata fuit tibi vita anteacta, priorque,

Et non omnia pertusum congesta quasi in vasCommoda perfluxere, atque ingrata interiere: 9fo

Cur non, ut plenus vitae Conviva, recedis ?

iEquO

930. Torreat.') Terra , Lambinus,frustra : In sequenti versu Alii leguntJies , ita enim Veteres.

934. Nam licet aternum , &c.) Huncversum sequenti subjicit Salmajius , &ciim in Cod. Gronovii invenerit Prae-mo pro Soforem , legit,

Num licet aternum per nos fic f (fi Su-prema ,

Per nos, inquit, licet sic esse supre-ma , mortem nempe ipsam , ut est illeSomnus: Vel etiam fortasseSic ejse Supremo.

Supremo nempe sopore vel somno , ficlicet esse per nos »ternum, ut & istoquotidiano quo requiescimus. Ita la-borant illi, quibus nihil placet przterdifficiles nugas.

942. Expergitus.') Ab alio excitatus,,quem solemus dicere expergefactum :Festus : Expergo pro Expergefacio,Nmitte & Aulus Gellius, lib. VI.. C.

IO. tum vel maximi juvenis Animos ist»rc expergebat.

943. Pausa.) Virgilius inseruit ope-ri suo & Graea verba, sed hac licentialargius usi sunt Veteres, quippe illidixerunt, Pausam, Machteram, Aso-tiam , & Malacen. Macrobius.

944. Deniqae ß vocem rerum Natura ,&c.j Ut magis valeret contra timoremmortis disputatio, Naturam inducitloquentem , suaque argumenta Perso-li» autoritate sustentat, V. 21. 8i rebusadversis usus fuisti, (Naturam audis)recede Miser, & quietem tandem discepati: Si prosperis , tum Bonis illis,quae tam benignS contuli, contentusabi: Nova ne expectes , ut Tempo-rum fic etiam rerum omnium conver-sio , iisdem semper eadem succedunt:si Vires tuas Senectus nondum confece-rit , bona omnia qua: Tibi proponerepossum percepisti: Si senex lis , quidest quod moraris emori ?