196 T, LUCRETII
Aut etiam properans urbem petit, atque revisit. iogoHoc se quisque modo fugit: At, quem scilicet, ut fit,Effugere haud potis est , ingratis haeret, & angit,Propterea, morbi quia causam non tenet aeger:
Quam bene si videat: jam , rebus quisque relictisMaturam primum studeat cognoscere rerum, loZp
Temporis aeterni quoniam, non unius horaeAmbigitur status, in quo sit mortalibus omnisiEtas post mortem, quae restat cumque, manenda.
Denique tantopere in dubiis trepidare periclisQiise mala nos subigit vitai tanta cupido? 1090
Certa quidem finis vitae mortalibus adstat,
Nec devitari lethum pote, quin obeamus.
Praeterea, versamur ibidem, atque insumus usque:
Nec nova vivendo procuditur ulla voluptas.
Sed dum abest, quod avemus, id exsuperare videtur iopj*Csetera: post aliud, cum contigit illud, avemus ;
Et sitis tequa tenet vitai semper hianteis:
Posteraque in dubio’st fortunam quam vehat aetas,
Quidve ferat nobis casus, qui ve exitus instet.
Nec prorsum, vitam ducendo, demimus hilum 1100Tempore de mortis, nec delibrare valemus,
Quo minus esse diu postimus morte peremti.
Proinde licet quot vis vivendo condere stecla,
Mors aeterna tamen nihilominus illa manebit:
Nec
1082. Ingratis. ) Prater volunta-tem : Ingratiis : Voffius : Sic Plautusin Casina,
Vobis invitis , atque amborum in-gratiis :
& in Mercatore,
Tuis ingratiis:infra , lib. VI. v. 215.
- Cadant ingratis ilia necejfe est
Semina . quas faciunt fulgorem :1084. Rebus reliblis. ) Idem valet acrebus omnibus aliis rtiiHis : Sic Plau-tus,
Ego relictis rebus Epidicum operumquasendo dabo :
Terentius,
Herus me, relictis rebus, ji’Jftt Pam-philum
Hoiii observare:
1089. Denique tantoperi in dubiis. )Demum, v. 4. Stulte id fugimus,quod evitare non poffumus; Imo fimultas States viveremus, eadem ta-men nos teneret Cupiditas Vita, v 7.qua nullam novam voluptatem affer-ret , qua incerta semper, & malis ob-noxia: & v. 8. Mors eri t aque Im-mortalis & aterna , si hodie, ac si crasoccupet.
1091. Certa quidem. ) Rectius quamCerti equidem.
1098. Vehat. ) Alii, Ferat.
1101. Delibrare.') Rectius Delibare,Faber.
nor. Morte peremti. ) Virgilius,
—— Indigna Morte peremti.
Et
—— Cetde peremtis: