Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER QUARTUS. su

Qui possit, neque eam rationem recidere dictis.

Nunc age, quam celeri motu Simulacra ferantur,

Et quae mobilitas ollis tranantibus aurasReddita lit, longo ut spatio brevis hora teratur,

In quemcunque locum diverso numine tendunt, igo

Suavidicis potius, quam multis versibus edam :

Parvus ut est Cycni melior canor, ille Gruutn quamClamor, in aetheriis dispersus nubibus Austri.

Principio , persaepe leveis res , atque minutisCorporibus factas, celereis licet esse videre. igj'

In quo jam genere 'st Solis lux, & vapor ejus,

Propterea quia sunt e primis facta minutis:

Quae quasi truduntur, perque Aeris intervallumNon dubitant transire, sequenti concita plaga.

Suppeditatur enim confestim lumine lumen, 190

Et quasi protelo stimulatur fulgure fulgur.

Quapropter Simulacra pari ratione ncccsse 'stImmemorabile per spatium transcurrere posseTemporis in puncto : primum quod parvola causaEst procul a tergo quse provehat, atque propellat: 19s

Deinde , quod usque adeo textura prxdita rara

Mittun-

177. Nunc age quum celeri, &c.) V.7.monet Lucretius , se cie Imaginum ha-rum mobilitate breviter disputaturum;nec profecto longa disputatione opus,cum Simulachra vagari ea motus cele-ritate , qua nulla major potest concipi,Specula demonstrant.

I80. In qv.emcunque locum.) Liquemquaque , Alii , melius .* & pro Numi-ne legunt Momine.

184. Principio, persape leves, &c .)v. 1;. Celeritatem trajectionis Imagi-num explicat, Comparatione facta in-ter motum Simulachrorum & Radio-rum Solarium a Coelo ad Terram tem-pore imperceptibili pertingentium.Unde enim ista Radiorum Solarium ce-leritas ? nempe exigua sunt CorporaSc subtilia , facile emittuntur 6 Corpo-re Solari, ab aliis radiis perpetuö in-seqnentibus protruduntur, & res tamsubtiles Aer interjacens non impedit;Si vero hsc faciunt ut Radii Solares ce-lerrime ferantur , Eadem etiam effi-

cient, ut Simulachrorum trajectio sitcelerrima.

189. Non dubitant.) Properant, seunon cessant, sic lib. VI v. 1190.

A pedibusq; minutatim succedere frigus

Non dubitabat.

191. Et quafiProtelo.) Lib. II.v. J51.

Ex Infinito rerum Summam usque te-nuere,

Undique Protelo plagarum conti-nuato.

194. Quod parvola Causa.) Faber,

- Primum quod Plurima Causa

, procul ä tergo qua; provehat, --

Videbit Lector ipse (quid enim pluri-bus opus est ? ) quanta hic absiirditasantea lateret , Monstrum horrendum,ingens, &c. Et tamen hoc illud estquod omnes legebant, quod omnesprobabant: Nos , nisi fallimur, sa-nius : Hsec quidem Ille, fatis arrogan-ter : Non opus autem ista emendatio-ne , si Parvola non voci Causa , sedSimulachra jungas , vid. v. SS-0 s