Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER QUARTUS. 225

Quaeram, (quorn in rebus veri nil viderit ante,)

Unde sciat, quid sit Scire, & Nescire viciflim:

Notitiam veri quse res, falsique creärit »

Et dubium certo quae res differre probarit?

Invenies primis ab Sensibus esse creatam 480

Notitiam veri , neque Sensus posse refelli:

Nam majore fide debet reperirier illud,

Sponte sua veris quod possit vincere salia.

Quid majore fide porro , quäm senius haberi

Debet ? An ab sensu salso Ratio orta valebit 48j*

Dicere eos contra, quae tota ab Sensibus ortast?

Qui nisi sint veri, Ratio quoque falsa fit omnis.

An poterunt Oculos Aures reprehendere ? An AureisTactusi an hunc porro Tactum Sapor arguet oris ?

An confutabunt Nares, Oculive revincent ? 49«

Non (ut opinor) itast : Nam seorsum quoique potestasDivisast : sua vis quoiquest : ideoque necessest.

Quod molle, aut durum est, gelidum, fervensve, seorsumId molle, aut durum gelidum, fervensve videri;

Et seorsum varios rerum sentire Colores, 49f

Et quaecunque coloribu sunt conjuncta, necessest.

Seorsus item Sapor oris habet vim , seorsus OdoresNascuntur, seorsum Sonitus: ideoque necessest,

Non possunt alios alii convincere Sensus.

Nec porro poterunt ipsi reprendere fele: foo

Aqua fides quoniam debebit semper haberi.

Proinde, quod in quoquest his visum tempore, verumst.

Et,

480. Invenies primis absenfibus, &c.)Jam tandem , v. 22. sensus esse Crite-ria Veritatis demonstrat. Id enim Ve-ritatis Criterion fit necesse est, quodfalsum corrigere & refutare possit:Illud 'vero faciunt Sensus. Ipsos au-tem Sensus quid corrigat, aut refellat ?An Ratio ? Ratio autem a Sensibustota pendet. An alii Sensus alios con-vincent ? Hoc minime dicendum,Nam finguli sensus circa propria suaObjecta versantur , Nec quid alii Sen-sus agunt, curant, aut cognoscunt:An iidem igitur Sensus seipsos emen-dent ? Id fieri non potest, quoniamSensibus aequa fides est semper adhiben-

da. Simplici igitur Sensuum reprae-sentationi (id est primis JmJibus) fiden-dum. Epicurus docuit Koit^m cm-Ostxt sivit 1 rxs «ic 9 vrus > bc ehxi roS'um/xsyo» ctvras S'ieXiy^ut.

481. Neque Sensus.') Senfibus, Gifa-nius: imperitd.

487. Ratio quoque falsa fit omnis.)

Xlxs yag AoJ-© ÄKro» uw

YisWxi , %xoa j «feSije-if a>.ey®* )Epicurus.

488. An poterunt Rures, Lc.) Ovltiftutyais xi&r.rn ö/xoioysrn IiO.iy-

£cci SuwtTCU Ssx rit io-o&ifsixr , bit q

drefcoioyerie ttnpcityuiii > X ya{

r», xvTav x^trtKxs. Epicurus.