Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER QUARTUS.

Qua possint eadem rerum Simulacra venire.

Permultos itaque illa dies eadem obversanturAnte oculos, etiam vigilantes ut videanturCernere stiltanteis, & mollia membra moventeis:

Et citharae liquidum carmen, chordasque loquenteisAuribus accipere, & confessum cernere eundem,

Scenaique simul varios splendere decores.

Usque adeo magni refert studium, atque voluntas,

Et quibus in rebus consuerint esse operatiNon Homines solum, sed vero Animalia cuncta.

Quippe videbis Equos forteis , cum membra jacebunt,

In Somnis sudare tamen, spirareque saepe, 93p

Et quasi de palma summas contendere vireis,

Tunc quasi Carceribus patefactis saepe quiete:

Venantumque Canes in molli saepe quieteJactant crura tamen subito, vocesque repenteMittunt, & crebras redducunt naribus auras, 990

Ut vestigia si teneant inventa ferarum.

Expergefactique sequuntur inania saepeCervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant5Donec discussis redeant erroribus ad se :

At consueta domi Catulorum blanda propago 99s

Degere, saepe levem ex oculis, volucremque soporemDiscutere, & corpus de terra conripere instant,

Proinde quasi ignotas facies, atque ora tuantur.

Et quam quaeque magis sunt aspera semina eorum,

Tam magis in Somnis eadem saevire necessumst. 1000At variae fugiunt Volucres, pennisque repenteSollicitant Divum nocturno tempore lucos, -

Accip'-

247

977

980

987- Tunc quaß Carceribus, &c. )Hunc versum rejiciunt Interpretes,retineri tamen posse judicat Lambinus,fi legatur , e lib. II.

Tunc quaß Carceribus patefactis tem-pore puncto,

e quo loco forsan in locum alienum de-latus est.

994- Erroribus. ) Ita Turnehus, &recte quidem; Valeant autem Codd.Gifanii cum suis Terroribus, quid enimterreat Canes vestigia ferae , Leporisforsan, persequentes ?

9 -6. Degere , &c. ) Hunc versum

postulante sententia inseruit Lambinus.

999. Semina eorum. ) Viz Canum,Lambinus : Sed fallitur Interpres,nam tota de Canibus disputatio absolu-ta est , & jam agitur de Insomniis terrificis, quae excitantur a SimuIacM*fluentibus e rebus qua: ex asper» .fe-minibus componuntur : Rectu 1 3 l J urlegendum , Seminiorum ; S» 1 sotius,Semina rerum.

1002. Sollicitant, ) AgnolceScomma Lucretio dis 111111 > Oivi, viz.hospites suas Aves tb Imagine Accipi-tris tueri non vitent.

QA