Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER QUARTUS,

2s7

Tum similes Matrum materno semine fiunt:

Ut^Patribus patrio: sed quos utriusque figurae Uof

Esse vides juxtim, miscenteis volta Parentum:

Corpore de Patrio, & Materno sanguine crescunt,

Semina quom Veneris stimulis excita per artusObvia conflixit conspirans mutuus ardor:

Et neque utrum superavit eorum, nec superatum'st. 1210

Fit quoque, ut interdum similes exsistere AvorumPolsint, & reserant Proavorum saepe figuras,

Propterea, quia multa modis primordia multis ,

Mista suo celant in corpore saepe Parentes,

Quae Patribus Patres tradunt ä stirpe proseda. iiif

Inde Venus varia producit forte figuras:

Majorumque refert voltus, vocesque , comasque.Quandoquidem nihilo miniis haec de semine certoFiunt, quam Facies, & Corpora, Membraque nobis.

Et Muliebre oritur patrio de semine saeclum: 1220

Maternoque mares exsistunt corpore creti.

Semper enim partus duplici de semine constat:

Atque, utri simile est magis id, quodcunque creatur,

Ejus habet plus parte aequa, quod cernere postis,

Sive Virum suboles, livest Muliebris origo. iZ 2 s

Nec divina fatum genitalem Numina quoiquamAbsterrent, pater ä natis ne dulcibus unquamAppelletur, & ut sterili Venere exigat aevumjQuod plerique putant: Et multo sanguine mcestiConspergunt aras, adolentque altaria donis, 1230

Ut gravidas reddant uxores semine largo:

Nequicquam Divum numen, sorteisque fatigant.

Nam steriles nimium crasso sunt semine partim:

Et liquido praeter justum, tenuique vicistim.

Tenue, locis quia non potis est adligere adhaesum, 12? fLiquitur extemplo, & revocatum cedit ab ortu :

Cras-

1507. Volta.') Vultus: Ita Veteres:Nonius.

1225. Duplici de femine.) QuoniamSemen,

Fer membra atque artus decedit Corpo-re toto. v. 1056.

1227. Nec Divina fatum, &C.)Caufe sterilitatis quas attulit ex tem-

perie Seminis , V. Jt. prob® quidem& verse: quas e motibus nequioribus,v. r;. ilis non absurd® , sed parumpudic®: A Diis autem Viro vel Fremi-n® sterilitatem immitti negat , nequeid mirum , si e thalamis excludat istosDeos, quos in intermundiis eollo-cavit.

R