Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

278 T. LUCRETII

Ex infinito jam tempore adhuc potuistentImmensi validas sevi contemnere vi reis.

Denique tantopere inter se cimi maxima MundiPugnent membra, pio nequaquam concita bello;

Nonne vides aliquam longi certaminis ollisPolle dari finem? Vel cum Sol , & Vapor omnisOmnibus epotis humoribus exsuperäriut, 98s

Quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur ;Tantum suppeditant Amnes , ultroque minantur.

Omnia diluviare ex alto gurgite ponti;

Nequicquam : Quoniam verrentes sequora ventiDeminuunt, radiisque retexens aetherius Sol; 39»

Et siccare prius confidunt omnia posse,

Quam liquor incoepti polfit contingere finem.

Tantum spirantes sequo certamine bellumMagnis' de rebus inter se cernere certant;

Ciim semel in terra fuerit superantior Ignis, 39s

Et semel (ut fama 'fi) Humor regnari t in arvis.

Ignis enim superavit, & ambens multa peruifit,

Avia cimi Phaethonta rapax vix Solis equorumJEthere raptavit toto, terrasque per omneis.

At pater Omnipotens ira tum percitus acri 400

Magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictuDeturbavit equis in terram; Solque cadentiObvius aeternam suscepit lampada mundi ;

Disjectosque redegit equos, junxitque trementeis;

Inde suum per iter recreavit cuncta gubernans. 40s

Scilicet, ut veteres Graium cecinere Poetae :

Quod procul a vera 'fi animi ratione repulsum.

Ignis enim superare potefi, ubi Materai

Ex ili-

381. Denique tantopere, &c.) Aliuddemum argumentum deducit, v. 36.a pugna continua (Elementorum) prx-cipuarum Mundi partium. Cum enimIgnis cum Aqua committatur, & modoEluviones superent , quidni tandemcum totius Mundi ruina hxc concerta-tio terminetur ? Quod vero magnaIncendia & Diluvia contigerint, dePhaethonte & Deucalione fabulx de-monstrant, nam Igne vastata, & A-quis obruta erat Terra, licet Poetainepte fiuxertijit Incendium istud &

Diluvium interventu Deorum erupis-se , & cessisse.

382. Pio nequaquam. ) Impio , quiaBellum hoc est civile & intestinum.

388. Diluviare.) Diluvio obruere.

396. Eegndrit.) Superarit , & ver-su 399. Terrasque perujit , Gassendus.

397. Ambens.) Ambedens ab Am-bedo : Sic Ambejß pro Ambedere. Alii,Ambiens.

407. A vera est animi.) Melius, Ve-ra nimis est .