LIBER QUINTUS. 293
Ordine cum videas tam certo multa creari. 737
It Ver, & Venus, & Veneris praenuntius antePinnatus graditur Zephyrus vestigia propter:
Flora quibus mater prxfpergens ante viatCuncta coloribus egregiis, & odoribus opplet.
Inde loci sequitur Calor aridus, & comes una, 740
Pulverulenta Ceres, & Etesia flabra Aquilonum.
Inde Autumnus adit: Graditur simul Euius Euan:
Inde aliae tempestates, ventique sequuntur,
Altitonans Vulturnus, & Auster fulmine pollens:
Tandem Bruma niveis adfert, pigrumque rigorem 74sK eddit, Hyems sequitur, crepitans ac dentibus Algus.
Quo minus est mirum, si certo tempore LunaGignitur, & certo deletur tempore rursus:
Cum fieri polfint tam certo tempore multa.
Solis item quoque defectus, Lunaeque latebras, 7foPluribus e causis fieri tibi posse putandum 'st.
Nam cur Luna queat Terram secludere SolisLumine, & a terris altum caput obstruere eij,
Objiciens caecum radiis ardentibus orbem:
Tempore eodem aliud facere id non posse putetur 7ffCorpus, quod cassum labatur lumine semper ?
Solque suos etiam dimittere languidus igneisTempore cur certo nequeat, recreareque lumen,
Cum loca praeteriit flammis infesta per auras:
Qux faciunt igneis interstingui atque perire ? 760
Et cur Terra queat Lunam spoliare vicillimLumine, & oppressum Solem super ipsa tenere,
Menstrua
746. Crepitans ac dentibus Algus .)Vulgatae lectionis , Accentibus Algi ,non meministem, nisi eam Fayus , a-cutns & bellns Homo, huic, qua nul-la est verior aut venustior, protulis-set.
7jo. Solis item quoque , &c. ) De-mum fit Solis defectus, ciim Luna autaliud opacum corpus subjectum Soliradios illius excipit, & ab ulteriori adTerram progressu prohibet. Luna itemdeficit, ciim incidit in umbram Ter-ra: , aut alterius alicnjus opaci corpo-ris , quod e regione Solis interposituminterjectumque sit: Aut denique Sol
& Luna, ciim loca quadam Coeli suisignibus infesta & inimica percurrant,languent; & quasi Deliquium patiun-tur, v. 20.
759. Flammis infesta. ) V. 7 ^ 9 -luminibus propriis inimica. -Lambinus autem , Flammis immode-ratis oppleta vel occupata , & quo-dammodo infestata & vexata. Huicvero Interpreti ne credas.
762. Oppresum Solem super ipsa tene-re. ) Lambinus. Opprejsum sub Solemipsa, &c. Sed ridicule fecit, qui istudSuper de Lima intelligit, imo ad Ter-ram referri debet, quod Ratio, & ver.
T ; siis