Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER QUINTUS. 321

Exercent hominum vitam , belloque fatigant.

Quo magis in nobis (ut opinor) culpa residit.

Frigus enim nudos sine Pellibus excruciabat i 42 f

Terrigenas: at nos nil laedit veste carerePurpurea, atque Auro, signifque ingentibus apta;

Dum Plebeia tamen sit, quae defendere poilit:

Ergo hominum genus incassum, ffustraque laborat,

Semper & in curis consumit inanibus aevum; 1430

Nimirum, quia non cognovit, quae sit habendiFinis, & omnino quoad crescat vera voluptas:

Idque minutatim vitam provexit in Altum,

Et belli magnos commovit funditus sessus.

At vigiles mundi magnum & versatile templum 143 sSol & Luna suo lustrantes lumine circumPerdocuere homines Annorum tempora verti:

Et certa ratione geri rem, atque ordine certo.

Jam validis septi degebant Turribus aevum,

Et divisa colebatur, difcretaque tellus. 1442

Tum Mare velivolum florebat navibu pandis:

Auxilia

excusari possit, nam ante vestes tex-tiles inventas solis pellibus defende-bant frigus; At quis Homines excu-set qUi bellis & rapinis miscent om-nia , ut auro clari, & insignes pur-pura fulgerent ? Sed id agunt quo-niam insana habendi cupidine agun-tur , & ignorant veram voluptatem,quam Epicurus docuit, & qua nontam delicias appetit, quam necessa-riis contenta est. v. 13.

143 3 Vitam provexit in altum. )Metaphora a Navigantibus , versu se-quenti habes , afliu belli.

145J. At vigiles Munii, & c.) Quo-niam diutina experientia certos fecis-set Homines Anni tempestates certoordine redire, neque casu fluere om-nia , & turbari. (Nam Atomi pri-mum fortuito convenientes ita motusfui legibus , & vi natura constituun-tur ; ut nisi aliqua causa extrinsecusadveniens impediat, iisdem sempermotibus ferentur ) tandem certum

stabileqtie vivendi genus amplexi sunt jInde constitutae ReipublicK, institu-ta etiam inter diversas gentes com-mercia : Tum Liter,e inventa:, Natitum Poeta: Historiarum Patres, deni-que inventa: sunt ista: artes, namomnium Authorum nomina describun-tur , qua Vitie nostra aut Voluptatiinserviunt, v. 22.

1440. Difcretaque. ) Alii, Deseri -ptaque.

1441. Tum Mare velivolum , &c. )Gifanius,

Tum Mare velivolis florebat navi-bus ponti.

Voffius ad Catullum, p. 77.II.ve habet,

Tum Mare velivolum florebat pro-pter odores.

Hsc est scriptura omnium, nisi fal-lor librorum; quam merito docti senon intelligere latentur : Sic enim ,puto, scripserat Lucretius;

Tum Mare veli volum florebat Pro-tei ad oras.

X Proteus