263 ffguinis id agat, palàm eſt Hippocratem nunquam præcepiſſe ſe-ctionem uenæ in febribus. Hæc igitur oſtendunt planè ſectio-nem uenæ parum eſſe opportunam febrientibus, iam febre putrida, non ſolum ex ſententia Eraſiſtrati& Hippocratis, ſed etiam ratione. Verùm in ſanguineis febribus nondum corrupto ſangui-ne, in phlegmonibus, aut iam factis, aut initium facientibus, incorporibus iam alioquin repletis, non ob febrem, ſed ob reple-tionis periculum, urgente febre, in uaſis ruptis, in doloribus ue⸗-hementibus, in omnibus his quibus extrema opus eſſet inedia,nec famem tamen perferre poſſunt, eam non ſolum admiſerim,ſed ſuaſerim etiam. Cęterum aliud eſt ratione febris, cui nullo modo conuenit, neque enim hecticè debilitat nec ſiccat corpora: neeniſi raro materiæ febris ratione, quæ cruda eſt inobediens& fu-rens, aut ſicca:ſed ratione coniunctarum occaſionum ſectio uenæconuenire poteſt. Quòd uerò pleroſque medicos fallit, eſt, quodcum antequam incipiat eſſe putrida, ſi adminiſtretur perſæpe iu-uat: tum illi putant putridæ febri ob id conuenire.„Hæc igitur dicta ſint de his tribus capitibus quæ propoſui-mus, nõ quod in his ſolum peccent medici aut maximè, ſed quodfacillime. Oſtendam autem exemplo quod nuper mihi contigitquantum aberrent illi, dum in huiuſmodi curationis genere uer-ſantur,& quod maximè mirum eſt, quomodo ſub optima medendi ſpecie ægri periclitentur. Laborat Vincentius Balz anus uirhaud plebelæ ſortis eryſipelate in crure dextro cum dolore& fe-bre, à diuturno morbo conualeſcens, curatus more iſto uulgari,quem appellant honeſtiore nomine practicam, ueriore empiricẽ:iubeo è talo ſiniſtro ſanguinem mitti, tonſor alijs medicis aſſue-tus, qui non curant qua ex parte, nedum qua ex uena ſanguis mittatur, poſtquàm bis pertuſa uena pedis ſanguinem educere nonHo tuit, iecorariam dextri brachij ſecuit. Adueniens ego ueſperi leviter damnaui factum, ne terrerem ęgrum adhuc febre non leui laHorantem, ſed ad L. Nonium Fauentinum iuuenem medicũ con-uerſus dixi; uno errore multa damna attuliſſe: non eduxit peccantis materiæ quicquam, non auertit à iecore, ſed ad illud attraxit:& bonum fudit atque inculpatum ſanguinem. Curaui ergo utnon leuiter crus ſiniſtrum totum deorſum trahendo fricaretur:emplaſtrum acopum& frigefaciens tepidum parti patienti adhi-Hultcarnes, uinum, ouaq́; inhibui, exactis duobus diebus, cumes ſatis ex uoto cederent(nam inæqualitas pulſus quæ ſecundalectione uenę die apparuerat ceſſauit) dolor eſt imminutus, cruipſum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Hieronymi Cardani Mediolanensis, Civis'qve Bononiensis, Commentarii, In Hippocratis De Aere, Aqvis Et Locis Opvs : Qvo Nvllvm, Teste Galeno, omnibusq[ue] Medicis & Philosophis, praestantius extat, in quo, fine dubio, sicut Hippocrates autor, ita Cardanus commentator seipsum superat ...
Seite
268
JPEG-Download
verfügbare Breiten