IOANNIS BAPT TLS TA CARD ANI MEDIOLANENS1ISMEDICI, EX COLILEGIO DOHISORYM ME.
dicorum, filij D. Hieronymi, De ful-gure liber unus.
VM templum D. Mariæ Annuntiationis fulmi
ne ictum eſſet, atq; ex eo ictu diruta turris templi,
in qua nola erat deciſa una aut duabus ſacris uir-ginibus, quæſiuit ame egregius Medicus Pro-
ſper de ponte I luliani,& qui etiam ipſe medicus
chirurgus erat, totiq́; ciuitati noſtræ notiſsimus,
quemq́; ego honoris cauſa nomino an ea ruina quicquam maliurbi aut religioni minaretur. Ego noua interrogatione percul-ſus, nihil habebã quod reſponderẽ, ne tamen omnino mutus eſſeuiderer, dixi, urbi noſtræ poſſe aliquid minari, religioni minime,tum quod urbs noſtra principatum non obtinet in reli gione,nec templum ipſum in urbe noſtra, tum etiam quod fruſtra obſeruantur hæc à Chriſtianis. Inde in alios ſermones tranſiuimus. Verum ubi domum me contuliſſem, Plinium à patre accommodatòdari poſtulaui, quem cum uidiſſem aliqua ſelegi tum ex eo tum exAriſtotele, inde etiam alijs autoribus quæ in unum redegi, ò Ga-ſpar Vicecomes, ut tuo nomini ſi per lara licuerit, dedicarẽ, qua-liacũq; erunt, in boni æquiq́; cõſules à iuuene inexperto, imperi-to, infelici, in materia ardua, quam nec pater meus auſus eſt aggredi. Oupiebam, etenim interrogationi Proſperi amici mei ſtatim ſatisfacere, quod(ut dici ſolet)multa inter os& offam interciderepoſſunt propterea& libros patris de Subtilitate,& de Rerum uarietate, qs ille mihi dono dederat reuolui, ſed nihilominus magisintactũ. Propterea exiſtimaui rẽ eſſe difficilẽ, nihil eo animo remhanc ſum aggreſſus, ut quicquid poſſem ſimul cõgererem, quòdſi qua defutura eſſent, ſcio autem plurima, exoratum patrem ue-lim, ut ſi quid mihi ſiniſtra fortuna cõ tigerit, ne abſoluere poſsim,aut omnino neſciam perficere, uelit ac nomini meo, ut qui ſaltemar gumenti, quod& amiciſsimus iuuenis& fortuna, quaſi ętateq́par& caſus quidam obtulit, ad utriuſq; forſan memoriam exco-lendam autor fuerim. Extant Lucani carmina generoſiſs ima, ta-metſi mors uiolenta iuuenem oppreſſerit, ſtudendum eſt celeri-ter reparare ea quæ celerrime nobis à tempore rapiuntur. Ita iuue4. nis