Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis, Civis'qve Bononiensis, Commentarii, In Hippocratis De Aere, Aqvis Et Locis Opvs : Qvo Nvllvm, Teste Galeno, omnibusq[ue] Medicis & Philosophis, praestantius extat, in quo, fine dubio, sicut Hippocrates autor, ita Cardanus commentator seipsum superat ...
Entstehung
Seite
334
JPEG-Download
 

334 H. c 4 RDANICONSIT IVMmorbum parit non minus malum eo quem curat. Quarta eſt exGaleno lihro de Attenuante uictu, quod in morbis longis opor-tet ſemper adhibere rationem uictus, quia uel non ſine illa ſanaripoſſunt. uel ſi poſſunt tamen cum illa celerius ſanantur, uel quodſi poſſunt ſanari ſine illa, non tamen adeo perfectè, neque facile:aut enim coguntur uti medicamentis ualidis, aut alijs auxilijs,quæ naturæ humanæ ſunt infenſa: adſunt moleſtiæ, uigiliæ, dolores, tædia& ali quando febriculæ: inædia nihil habet moleſti, niſhominis luxui dediti impatientiam,& etiam qui talis inædia eſtfacilis, cum ſit magis ratione qualis quàm quanti,& demum quiamulti morbi& multi ægri, ut teſtis eſt Galenus, ea ſola ſanantur.Hæc uolui dixiſſe generaliter, quia, ut dicit Auerroes, optimèſci-entia Dei eſt perfectiſsima, quia comprehendit propria per intel-lectum generalium. iIncipiendo autem à potu, ego abſtinerem à uino ſi fieri poſſet,& uterer aqua decocta huiuſmodi. aquæ libras quatuor, buliatad conſumptionem quartæ partis, inde addantur ſacchari de me-dera uel melliss ij, bulliant parum,& poſt addantur floris roriſ-marini recentis,& ſiccati in furno; ij,& ferueat parum, poſt remoueatur ab igne,& ſtatim immittantur cinnamomi electi: i. ſ.&imponatur cooperculum, ſinito refrigerari: hæc habet plura commoda,& eſt utilior uentriculo quàm uinum,& non aceſcit in uentriculo,& etiam quia uina Romana ſunt potentia, ut audio,& a-quæ ſunt prauæ, in quibus non ſufficit quod ſint coctæ niſi eti-Lib. 3. am aliquid addatur ad correctionem, ut cenſet Oribaſius,& ſi miſceantur uina cum aquis, in quibus coctum ſit aliquid, corrum-puntur. Et ſi non, utatur uino pauco, albo, leui, claro, quòd pu-to erit difficile inuenire: et ſit potus pro ratione cibi ſolidi, quia diluto cibo, qualis eſt ſorbitio, nullus potus debetur. Panis ſit le-uiſsimus, fermentatus, bene coctus,& ualde recens, modo noncalidus nihil glutiat niſi manſum diligenter,& ideò lente edatCarnium nulla bona, præter hœdinam& auium grana comedentiũ: meliores ſunt paruę,& ex magnis perdices, pulli, phaſiani, galli, paui, quos uocamus pauones Indos: ex his tria tantum com-moda ſunt, muſculi alarum,& eſt caro candida earum, iecora, ce:rebrum. Ex piſcibus, marini ſolum molles, in quibus compre-henduntur ſaxatiles, gobius& paſſer. Ex oleribus, cichoriumèroſmarinus,& lupus ſalictarius, quamuis non ſit tempus, quiaexigitur tenellus,& borago uel bugloſſum, quamuis Galenus

refragetur, radicum nulla prorſus, folia meliſſæ edi poſſunt, radi-d ces

Cap. 15