Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
56r
JPEG-Download
 

LIB III56M ortales: casumque timent, quem cuique ferat sors.N ec Tityon uolucres ineunt acheronte iacentem:N ec, quod sub magno scrutentur pectore, quicquamP erpetuam aetatem poterunt reperire profecto:Quanlibet immani proiectu corporis extet:Qui non sola nouem dispensis iugera membrisO btineat: sed qui terrai totius orbem:N on tamen aeternum poterit perferre dolorem:N ec praebere cibum proprio de corpore semper.S ed Tityus nobis hic est: in amore iacentem,Quem uolucres lacerant: atque exest auxius angor:Aut alia quauis scindunt turpedine curae.S isyphus in uita quoque nobis ante oculos est:Qui petere a populo fasces, saeuasque securesI mbibit: & semper uictus, tristisque recedit.N am petere imperium, quod inane est, nec datur unquam:A tque in eo semper durum sufferre laborem:Hoc est aduerso nixantem trudere monteS axum: quod tamen à summo iam uertice rursumV oluitur: & plani raptim petit aequora campi.D einde animi ingratam naturam pascere semper:A tque explere bonis rebus satiareque nunquam:Quod faciunt nobis annorum tempora, circùmCum redeunt: foetusque ferunt, uariosque lepores:N ec tamen explemur uitai fructibus unquam.Hoc (ut opinor) id est aeuo florente puellas:Quod memorant, laticem pertusum congerere in uas:Quod tamen expleri nulla ratione potestur.C erberus & furiae iam uero, & lucis egenusT artarus horriferos eructans faucibus aestus,