Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
102r
JPEG-Download
 

LIB. V.102I n uarijs mundis, uaria ratione creatis:Quàm certo, atque uno terrarum quolibet orbi.S ed facere id non tam uincendi spe uoluerunt:Quàm dare quod gemerent hostes ipsique perireQui numero diffidebant, armisque uacabant.N exilis ante fuit uestis, quàm textile te gmen:T extile post ferrum est: quia ferro tela paratur.N ecratione alia possunt tam leuia gigni,1 usilia, ac fusi, radij, scapique sonantes.E t facere ante uiros lanam natura coegit,Quàm muliebre genus: nam longe praestat in arte,E t solertius est multo genus omne uirile:A grioolae donec uitio uertêre seueri:V t muliebribus id manibus concedere uellent:A tque ipsi pariter durum sufferre laborem:A tque opere in duro durarunt membra, manusqueAt specimen sationis, & institutionis origo,I psa fuit rerum primum natura creditrix.A rboribus quoniam bacae, glandesque caducaeT empestiua dabant pullorum examina subter:V nde etiam libitum est stirpers committere ramis:E t noua defodere in terram uirgulta per agros.I nde aliam, atque aliam culturam dulcis agelliT entabant: fructusque feros mansuescere terraC ernebant indulgendo, blandeque colendo.I nque dies magis in montem succedere syluasCogebant: infraque locum concedere cultis.P rata, lacus, riuos, segetes, uinetaque laetaC ollibus, & campis ut haberent: atque o AearumC oerula distinguens inter plaga currere posset