LVCR.Per tumulos, & conualleis, camposque profusa.V t nunc esse uides uario distincta leporeO mnia: quae pomis intersita dulcibus ornant:Arbustisque tenent felicibus obsita circum-At liquidas auium uoces imitarier oreA nte fuit multo: quàm leuia carmina cantuConcelebrare homines possent: aureisque iuuare.E t Zephyri caua per calamorum sibila primumA grestes docuêre cauas inflare cicutas.nde minutatim dulceis didicêre querelas:T ibia quas fundit digitis pulsata canentum,A uia per nemora, ac syluas, saltusque reperta,Per loca pastorum deserta, atque otia dia.S ic unum quicquid paulatim protrahit aetasI n medium: ratioque in luminis eruit oras.H aec animos ollis mulcebant: atque iuuabantCum satiate cibi: nam tum sunt omnia cordi-S aepe itaque inter se prostrati in gramine molliP ropter aquae riuum, sub ramis arboris altae,Non magnis opibus iucunde corpora habebant.P raesertim cum tempestas ridebat: & anniT empora pingebant uiridanteis floribus herbas.Tum ioat, tum sermo, tum dulces esse cachinniConsuerant: agrestis enim tum musa uigebat.Tum caput, atque humero's plexis redimire coronis,Foribus, & folijs lasciuia laeta monebat:A tque extra numerum procedere membra mouentesD uriter: & duro terram pede pellere matrem:V nde oriebantur risus, dulcesque cachinni:O mnia quod noua tum magis hoc et mira uigebant.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten