14 DE ARCHITECTURA
catis: potentibus vero, quorum cogitationibus respu-blica gubernatur, ad usum collocabuntur: et omninofaciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorumdistributiones.
CAPUT III.
De partibus et terminationibus archite -durae. ~
Partes ipsius architecturae sunt tres: aedificatio,gnomonice, machinatio. Aedificatio autem divisa estbipartito, e quibus una est moenium et communiumoperum in publicis locis collocatio: altera est priva-torum aedificiorum explicatio. Publicorum autemdistributiones sunt tres, e quibus una est defensionis,altera religionis, tertia opportunitatis. Defensionisest murorum turriumque et portarum ratio ad hosti-um impetus perpetuo repellendos excogitata. Reli-gionis, deorum immortalium fanorum aediumque sa-crarum collocatio. Opportunitatis, communium lo-corum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora,porticus, balnea, theatra, inambulationes, ceteraque,quae iisdem rationibus in publicis designantur locis.2. Haec autem ita fieri debent, ut habeatur ratio fir-mitatis, utilitatis, venustatis. Firmitatis erit habitaratio, cum fuerit fundamentorum ad solidum depres-sio , et ex quaque materia copiarum sine avaritia di-ligens electio. Utilitatis autem, emendata et sineimpeditione usus locorum dispositio, et ad regionessui cuiusque generis apta et commoda distributio.Venustatis vero, cum fuerit operis species grata etelegans, membrorumque commensus iustas habeatsvmmetriarum ratiocinationes.
CAPUT IV.
De electione locorum salubrium.
In ipsis vero moenibus ea erunt principia. Prinmm electio loci saluberrimi. Is autem erit excelsuset non nebulosus, non pruinosus, regionesque coelispectans neque aestuosas neque frigidas sed tempe-