Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
186
JPEG-Download
 

186

DE ARCHITECTURA

Quae potui de aquae virtute et varietate, quas-que habeat utilitates, quibusque rationibus ducaturet probetur, in hoc volumine posui: de gnomonicisvero rebus et horologiorum rationibus in sequentiperscribam.

LIBER N O N U S.

PRAEFATIO.

Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia,Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnoshonores constituerunt, uti non modo in conventustantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiamcum revertantur in suas civitates cuiii victoria,triumphantes quadrigis in moenia et in patrias in-vehantur, e reque publica perpetua vita constitutisvectigalibus fruantur. Cum ergo id animadvertam,admiror, quid ita non scriptoribus iidem honoresetiamque*maiores sint tributi, qui infinitas utilitatesaevo perpetuo omnibus gentibus praestant. Idenim magis erat institui dignum; quod athletae suacorpora exercitationibus efficiunt fortiora; scripto-res non solum suos sensus sed etiam omnium animosexacuendo libris ad discendum praeparant praece-pta. 2. QuidenimMiloCrotoniates,quodfuitinvictus,prodest hominibus i aut ceteri qui eo genere fueruntvictores? nisi quod dum vixeruntipsi,intersuosciveshabuerunt nobilitatem. Pythagorae vero praece-pta, Democriti, Platonis, Aristotelis, ceterorumquesapientium quotidiana, perpetuis industriis culta,non solum suis civibus sed etiam omnibus gentibusrecentes et floridos edunt fructus: e quibus qui a te-neris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur,