LIBEll VIII. PRAEFATIO.
163
LIBER OCTAVUS.
PRAEFATIO.
De septem sapientibus Thales Milesius omnium re-rum principium aquam est professus, Heraclitusignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem; Euri-pides auditor Anaxagorae, quem philosophum Athe-nienses scenicum appellaverunt, aera et terram,eamque ex coelestium imbrium conceptionibus in-seminatam fetus gentium et omnium animalium inmundo procreavisse, et quae ex ea essent prognatacum dissolverentur temporum necessitate coacta, ineandem redire, quaeque de aere nascerentur item incoeli regiones reverti, neque interitiones recipere,sed dissolutione mutata in eandem recidere in quafuerant proprietatem. Pythagoras vero, Empedo-cles, Epicharmus aliique Physici et Philosophi haecprincipia quatuor esse proposuerunt, aerem, ignem,aquam, terram, eorumque inter se cohaerentiam na-turali figuratione ex generum discriminibus efficerequalitates. 2. Animadvertimus vero non solumnascentia ex his esse procreata, sed etiam resomnes non ali sine eorum potestate neque crescerenec tueri. Namque corpora sine spiritus redundam*tia non possunt habere vitam, nisi aer influens cumincremento fecerit auctus et remissiones continen-ter. Caloris vero si non fuerit in corpore iustacomparatio, non erit spiritus animalis neque erectiofirma, cibique vires non poterunt habere concoctiornis temperaturam. Item sinon terrestri cibo mem-bra corporis alantur, deficient, et ita a terreni primcipii mixtione erunt deserta. 3. Animalia vero si
L 2