90 DE ARCHITECTURA
crificant disparibus altitudinibus ad sui cuiusque deidecorem componantur. Altitudines autem earumsic sunt explicandae, uti Iovi omnibusque coelesti-bus quam excelsissimae constituantur, Vestae Ma-trique Terrae humiles collocentur: ita idoneae hisinstitutionibus explicabuntur in meditationibus ararum deformationes.
Explicatis aedium sacrarum compositionibus inhoc libro, in sequenti de communium operum redde-mus distributionibus explicationes.
LIBER QUINTUS.
PRAEFATIO.
Q,ui amplioribus voluminibus, Imperator, ingenii co-gitationes praeceptaque explicaverunt, maximas etegregias adiecerunt suis scriptis auctoritates; quodetiam vel in nostris quoquestudiis res pateretur, utamplificationibus auctoritas etin hispraeceptis auge-retur: sed id non est, quemadmodum putatur, expedi-tum. Non enim de architectura sic scribitur ut hi sto-riae aut poemata. Historiae per se tenent lectores;habent enim novarum rerum varias expectationes;
? >oematicorum vero carminum metra ac pedes, ac ver-borum elegans dispositio et sententiarum inter perso-nas distinctas, et versuum pronunciatio prolectandosensus legentium perducit sine offensa ad summam"scriptorum terminationem. 2. Id autem in archite-cturae conscriptionibusnonpotestfieri, quodvocabu-la ex artis propria necessitate concepta inconsuetosermone obiiciunt sensibus obscuritatem. Cumea ergo per se non sint aperta, nec pateant eorum in