LIBER I. GAP. VII. 27
inforo, aut etiam, uti Isidi et Serapi, in emporio:Apollini Patrique Libero secundum theatrum: Her-culi, in quibus civitatibus non sunt gymnasia nequeamphitheatra, ad circum: Marti extra urbem, sed adCampum: itemque Veneri ad portam. Id autem etiamHefruscis aruspicibus disciplinarum scriptis itaest dedicatum: Extra murum Veneris, Vulcani, Mar-tis fana ideo collocari, uti non insuescat in urbe ado-lescentibus seu matribus familiarum Venerea libido,Vulcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiisevocata, ab timore incendiorum aedificia videantur 'liberari: Martis vero divinitas cum sit extra moeniadedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sedab hostibus ea defensa et belli periculo conservabit.
2. Item Cereri extra urbem, loco, quo non semperhomines nisi per sacrificium necesse habeant adire:cum religione caste sanctisque moribus is locus de-bet tueri. Ceterisque diis ad sacrificiorum rationesaptae templis areae sunt distribuendae. De ipsisautem aedibus sacris faciendis et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes,quia in secundo visum est mihi.primum de materiaecopiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sintvirtutibus, et quem habeant usum, exponere; com-mensus aedificiorum et ordines et genera singulasymmetriarum peragere et in singulis voluminibusexplicare.
LIBER
SECUNDUS.
P R A. E F 4 T I O.
liinocrates architectus cogitationibus et solertiafretus, cum Alexander rerum potiretur, profectus est