24 . DE ARCHITECTURA
ptentrionis habebitur octavae partis designatio. Re-liquae partes dextra ac sinistra tres aequales distri-buendae sunt intota rotundatione, ut aequales divisio-nes octo ventorum designatae sint in descriptione:tum per angulos, inter duas ventorum regiones, etplatearum et angiportorum videntur debere dirigi de-scriptiones. 8. His enim rationibus et ea divisione ex-clusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis mo-lesta. Cum enimplateae contra directos ventos eruntconformatae, ex aperto coeli spatio impetus ac flatusfrequens, conclusus ih faucibus angiportorum, vehe-mentioribus viribus pervagabitur. Quas ob res con-vertendae sunt ab regionibus ventorum directionesvicorum, uti advenientes ad angulos insularum fran-gantur, repulsique dissipentur. 9. Fortasse mirabun-tur ii, qui multa ventorum nomina noverunt, quod anobis expositi sunt tantum octo esse venti. Si autemanimadverterint, orbis terrae circuitionem per soliscursum et gnomonis aequinoctialis umbras ex incli-natione coeli ab Eratostbene Cyrenaeo rationibusmathematicis et geometricis methodis esse inventamducentorum quinquaginta duum millium stadiorum,quae fiunt passus trecenties quindecies centena mil-lia: huius autem octava pars, quam ventus tenere vi-detur, est tricies nongenties triginta septem milliaet passus quingenti: non debebunt mirari, si in tammagno spatio unus ventus vagando,inclinationibus etrecessionibus varietates mutatione flatus faciat. 10.Itaque dextra et sinistra AustrumLeuconotus etAlta-nus flare solet, Africum, Libonotus et Subvesperus,circaFavonium Argestes et certis temporibusEtesiae:ad latera Cauri Circius et Corus : circa SeptentrionemThrascias et Gallicus: dextra ac sinistra AquilonemSupernas et Boreas: circa Solanum Carbas et certotempore Ornithiae: Euri vero medias partes tenentisin extremis Eurocircias et Vulturnus. Sunt autem etalia plura nomina flatusque ventorum a locis aut.flu-