Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
34
JPEG-Download
 

34 DE ARCHITECTURA

videantur, et eae in infinitis generibus rerum naturaessent disparatae, putavi oportere de varietatibus etdiscriminibus usus earum, quasque haberent in aedi-ficiis qualitates, exponere, uti, cum fuerint notae,nonhabeant qui aedificare cogitant, errorem, sed aptasad usum copias aedificiis comparent.

CAPUT III.

De lateribus.

Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eosoporteat, dicam. Non enim de arenoso neque cal-culoso neque sabuloso luto sunt ducendi; quod exhis generibus cum sunt ducti, primum fiunt graves;deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur,dilabuntur et dissolvuntur, paleaeque in his non co-haerescunt propter asperitatem. Faciendi autem suntex terra albida cretosa, sive de rubrica, aut etiammasculo sabulone. Haec enim genera proptef levi-tatem habent firmitatem et non sunt in opere ponde-rosa, et faciliter aggerantur. 2. Ducendi autem suntper vernum tempus et autumnale, ut uno tenore sic-cescant: qui enim per solstitium jiarantur, ideo vitio-si fiunt, quod summum corium sol acriter cum perco-quit, efficit ut videantur aridi, interior autem (humor)sit non siccus, et cum postea siccescendo contrahitet perrumpit ea, quae erant arida, ita rimosi facti effi-ciuntur imbecilli. Maxime autem utiliores erunt, siante biennium fuerint ducti; namque non ante pos-sunt penitus siccescere. Itaque cum recentes et nonaridi sunt structi, tectorio inducto rigideque obsoli-dato permanente, subsidentes non possunt eandemaltitudinem, qua est tectorium, tenere, contractione-que moti non haerent cum eo, sed a coniunctione eiusdisparantur: igitur tectoria ab structura seiunctapro-pter tenuitatem per se stare non possunt, s©4 fran-guntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur,ldeoque etiam Uticenses latere, si sit aridus et ante