48 DE ARCHITECTURA
lamitati, quod ad incendia uti faces sunt parati. Ita-que satius esse videtur, impensa testaceorum in sum-ptu, quam compendio cratitiorum esse in periculo.Etiam qui in tectoriis operibus rimas \in ws] faciuntarrectariorum et transversariorum dispositione.Cum enim linuntur, recipientes humorem turgescunt,deinde siccescendo contrahuntur, et ita extenuatiaisrumpunt tectoriorum soliditatem. Sed quoniamnonnullos celeritas aut inopia aut impendentis locidisseptio cogit, sic erit faciendum. Solum substrua-tur alte, ut sint intacti ab rudere et pavimento. Obru-ti enim in his cum sunt, vetustate marcidi fiunt; dein-de subsidentes proclinantur et disrumpunt speciemtectoriorum. De parietibus et apparatione genera-tim materiae eorum, quibus sint virtutibus et vitiis,quemadmodum potui, exposui: de contignationibusautem et copiis earum, quibus comparantur et advetustatem non sunt infirmae, uti natura rerum mon-strat, explicabo.
CAPUT IX.
De materia.
Materies caedenda est a primo autumno ad id tem-pus, quod erit ante quam flare incipiat Favonius.Vere enim omnes arbores fiunt praegnantes, et omnessuae proprietatis virtutem efferunt in frondes anni-versariosque fructus. Cum ergo inanes et humidaetemporum necessitate caesae fuerint, vanae fiunt etraritatibus imbecillae: uti etiam corpora muliebriacum conceperint, afoetu ad partum non iudicanturintegra; neque in venalibus ea, cum sunt praegnan-tia, praestantur sana, ideo quod in corpore praesemi-natio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahitalimenta in se, et quo firmior efficitur ad maturitatempartus; eo minus patitur esse solidum id, ex quoipsum procreatur. Itaque edito foetu, quod priusdnaliud genus incrementi detrahebatur, cum ab dispa-