Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
54
JPEG-Download
 

54 DE ARCHITECTURA

videantur e locorum proprietatibus habere vitia autvirtutes, uti sint considerantibus apertiora, exponam.

CAPUT X.

De ab iete supernate et in fer nate cumApennini descriptione.

Montis Apennini primae radices ab Tyrrheno ma-ri in Alpes et in extremas Hetruriae regiones oriun-tur: eius vero montis iugum se circumagens et me-dia curvatura prope tangens oras maris Adriaticipertingit circuitionibus contra fretum. Itaque cite-rior eius curvatura, quae vergit ad Hetruriae Cam-paniaeque regiones, apricis est potestatibus: nam-que impetus habet perpetuos ad solis cursum. Ul-terior autem, quae est proclinata ad superum mare,septentrionali regioni subiecta, continetur umbrosiset opacis perpetuitatibus. Itaque quae in ea partenascuntur arbores, humida potestate nutritae, nonsolum ipsae augentur amplissimis magnitudinibus,sed earum quoque venae humoris copia repletae,turgentes liquoris abundantia, saturantur. Cum au-tem excisae et dolatae vitalem potestatem amise-rint, venarum rigore permanente, siccescendo pro-,pter raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque inaedificiis non ponunt habere diuturnitatem. 2. Quaeautem ad solis cursum spectantibus locis procrean-tur, non habentes interveniorum raritates , siccitati-bus exuctae solidantur, quia sol nonmodo ex terralambendo sed etiam ex arboribus educit humores.Itaque quae sunt in apricis regionibus spissis vena-rum crebritatibus solidatae, non habentes ex humoreraritatem, cum in materiam perdolantur, redduntmagnas utilitates ad vetustatem. Ideo infernates,quae ex apricis locis apportantur, meliores sunt,quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur.

3. Quantum animo considerare potui, de copiis,\ quae sunt necessariae in aedificiorum comparationi-