Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
67
JPEG-Download
 

LIBER III. CAP. V. 67

sunt, ad eundem modum fieri debent. 5. Sin autemcirca aedem ex tribus lateribus podium faciendumerit, ad id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci,coronae, lysis ad ipsum stylobaten, qui erit sub co-lumnarum spiris, conveniant. Stylobaten ita opor-tet exaequari, uti habeat per medium adiectionemper scamillos impares. Si enim ad libellam dirige-tur, alveolatum oculo videbitur. Hoc autem utiscamilli ad id convenientes fiant, item in extremo li-bro forma et demonstratio erit descripta.

CAPUT V.

(vulgo III. sect. 6. sqq.)

De columnis Ionicis atque earum ornatu.

His perfectis in suis locis spirae collocentur, eae-que ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudocum plintho sit columnae ex dimidia crassitudine,proiecturamque, quam Graeci incpoguv vocitant, ha-beant quadrantem. Ita tum lata et longa erit colu-mnae crassitudinis unius et dimidiae. 2. Altitudoeius, siAtticurges erit, ita dividatur, ut superior parstertia parte sit crassitudinis columnae, reliquumplintho relinquatur: dempta plintho reliquum divida-tur in partes quatuor, fiatque superior torus quartae,reliquae tres aequaliter dividantur, et una sit infe-rior torus, altera pars cum suis quadris scotia, quamGraeci tqo/jIov dicunt. 3. Sin autem Ionicae eruntfaciendae, symmetriae earum sic erunt constituen-dae, uti latitudo spirae quoquoversus sit columnaecrassitudinis, adiecta crassitudine quarta et octava;altitudo uti Atticurgis; ita et eius plinthos: reli-quumque praeter plinthon, quod erit tertia pars cras-situdinis columnae dividatur in partes septem. In-de trium partium torus, qui est in summo: reliquaequatuor partes dividendae sunt aequaliter, et unapars fiat cum suis astragalis et supercilio superiortrochilus, altera pars inferiori trochilo relinquatur: