Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
86
JPEG-Download
 

86 DE ARCHITECTURA

quarta parte graciliores quam superiora. Fores itacompingantur, uti scapi cardinales sint ex altitudineluminis totius duodecima parte: inter duos scapostympana ex duodecim partibus habeant ternas par*tes. 5. Impagibus distributiones ita fient, uti, divi-sis altitudinibus in partes quinque, duae superiori,tres inferiori designentur: super medium medii im-pages collocentur: ex reliquis alii in summo alii inimo compingantur: altitudo impagis fiat tympanitertia parte; cymatium sexta parte impagis. Scapo-rum latitudines impagis dimidia parte: item replumde impage dimidia et sexta parte. [Scapi qui suntante secundum pagmentum dimidium impagis con-stituantur.] Sin autem valvatae erunt, altitudinesita manebunt, in latitudinem adiiciatur amplius forislatitudo; si quadriforis futura est, altitudo adiicia-tur. 6. Atticurges autem iisdem rationibus perfi-ciuntur, quibus Dorica: praeterea corsae sub cyma-tiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distri-bui debent, uti antepagmenta praeter cymatium expartibus septem habeant duas partes, ipsaque nonfiunt colostrata neque bifora, sed valvata, et apertu-ras habent in exteriores partes.

Quas rationes aedium sacrarum in formationibusoporteat fieri Doricis, Ionicis, Corinthiisque operi-bus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribusexposui: nunc de Tuscanicis dispositionibus quem-admodum institui oporteat dicam.

CAPUT VII.

De ratione Tuscanica.

Locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit inlongitudine sex partes, una demtareliquum quod eritlatitudini detur. Longitudo autem dividatur bipar-tito: et quae pars erit interior, cellarum spatiis desi-gnetur; quae erit proxima fronti, columnarum disposi-tioni relinquatur. 2. Item latitudo dividatur in par-