89
LIBER IV. GAP. VIII.
des, uti est Castoris in Circo, Athenis in astu et inAttica Sunii Palladis Minervae. Earum non aliaesed eaedem sunt proportiones. Cellae enim longi-tudines duplices sunt ad latitudines, uti reliqua exisona, quae solent esse in frontibus, ad latera sunttranslata.
5. Nonnulli etiam de Tuscanicis generibus su-mentes columnarum dispositiones transferunt inCorinthiorum et Ionicorum operum ordinationes, etquibus in locis in pronao procurrunt antae in iisdeme regione cellae parietum columnas binas collocan-tes efficiunt Tuscanicorum et Graecorum operumcommunem ratiocinationem. 6. Alii vero removen-tes parietes aedis et applicantes ad intercolumnia,pteromatos spatio sublati efficiunt amplum laxamen-tum cellae: reliqua autem proportionibus et symme-triis iisdem conservantes aliud genus figurae no-minisque yidentur Pseudoperipterum procreavisse.Haec autem genera propter usum sacrificiorum con-vertuntur. Non enim omnibus diis iisdem rationi-bus aedes sunt faciendae; quod alius alios, varietatesacrorum, religionum habet effectus.
T. Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, utimihi traditae sunt, exposui, ordinesque et symme-trias earum partitionibus distinxi; et quarum dispa-res sunt figurae, et quibus discriminibus inter sesunt disparatae, quoad potui significare scriptis, ex-posui. Nunc de aris deorum immortalium, uti aptamconstitutionem habeant ad sacrificiorum rationem,dicam.
CAPUT IX.
(vulgo VIII.)
De aris deorum ordinandis.
Arae spectent ad orientem, et semper inferioressint collocatae quam simulacra, quae fuerint in ae-de; uti suspicientes divinitatem qui supplicant et sa-