104 DE ARCHITECTURA
podium columnae cum capitulis et spiris altae quartaparte eiusdem diametri: epistylia et ornamenta ea-rum columnarum altitudinis quinta parte: pluteuminsuper cum unda et corona inferioris plutei dimidiaparte: supraid pluteum columnae quarta parte mino-re altitudine sint quam inferiores: epistylia et orna-menta earum columnarum quinta parte. Item si ter-tia episcenos futura erit, mediani plutei summum sitdimidia parte:' columnae summae medianarum mi-nus altae sint quarta parte: epistylia cum coronis ea-rum columnarum item habeant altitudinis quintampartem. H. Nec tamen in omnibus theatris symme-triae ad omnes rationes et effeotus possunt respon-dere, sed oportet architectum animadvertere, quibusproportionibusnecessesit sequi symmetriam, et qui-bus rationibus ad loci naturam magnitudinem ope-ris debeat temperari. Sunt enim res, quas et in pusil-lo et in magno theatro necesse est eadem magnitudi-ne fieri propter usum; uti gradus, diazomata, plute-os, itinera, adscensus, pulpita, tribunalia, et si quaalia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit disce-dere ab symmetria, ne impediatur usus. Non minussi qua exiguitas copiarum, id est marmoris, materiae,reliquarumque rerum, quae parantur, in opere defu-erint, paululum demere aut adiicere, dum id ne nimi-um improbe fiat sed cum sensu, non erit alienum. Hocautem erit, si architectus erit usu peritus, praetereaingenio mobili solertiaque non fuerit viduatus. 8.Ipsae autem scenae suas habeant rationes explicatasita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae;dextra ac sinistra hospitalia: secundum autem spatiaad ornatus comparata, quae loca Graeci nEQiay.rovqdicunt ab eo, quod machinae sunt in iis locis versa-tiles trigonoe, habentes in singula tres species orna-tionis, quae cum aut fabularum mutationes sunt fu-turae, seu deorum adventus cum tonitribus repenti-nis, versentur mutentque speciem ornationis infron