Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
133
JPEG-Download
 

133

LIBER VI. GAP. VII.

ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiun-tur. Hic autem locus inter duas ianuas graece &v-QWQsiov appellatur. Deinde est introitus in peristy-lion: id peristylion in tribus partibus habet porti-cus; in ea parte, quae spectat ad meridiem, duasantas inter se spatio amplo distantes, in quibus tra-bes invehuntur, et quantum inter antas distat, exeo tertia dempta spatium datur introrsus. Hic lo-cus apud nonnullos Tt^ooraz ,apud alios Tiaqaaruq no-minatur. 2. In his locis introrsus constituunturoeci magni, in quibus matres familiarum cum lani-ficis habent sessionem. In prostadii autem dextraac sinistra cubicula sunt collocata, quorum unusthalamus, alterum amphithalamus dicitur. Circumautem in porticibus triclinia quotidiana, cubiculaetiam et cellae familiaricae constituuntur. Haecpars aedificii Gynaeconitis appellatur. 3. Con-iunguntur autem his domus ampliores habentes lartiora peristylia, in quibus pares sunt quatuor porti-cus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem spe-ctat, excelsioribus columnis constituitur. Id autemperistylium, quod unam alti orem habet porticum,Rhodiacum appellatur. Habent autem eae domusvestibula egregia et ianuas proprias cum dignitateporticusque peristyliorum albariis et tectoriis et exintestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus,quae ad septentrionem spectant, triclinia Cyzicenaet pinacothecas; ad orientem autem bibliothecas;exedras ad occidentem; ad meridiem vero spectan-'~tes oecos quadratos tam ampla magnitudine, uti fa-ciliter in eis tricliniis quatuor stratis ministrationuniludorumque operis locus possit esse spatiosus. 4.In his oecis fiunt virilia convivia; non enim fueratinstitutum matres familiarum eorum moribus accum-bere. Haec autem peristylia domus andronitidesdicuntur, quod in his viri sine interpellationibusmulierum versantur. Praeterea dextra ac sinistra