LIBER VII. PRAEFATIO.
141
quod egregiis ingeniorum solertiis ex aevo collatisabundantes alius alio genere copias praeparaverunt,unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propo-sita traducentes foecundiores et expeditiores habe-mus ad scribendum facultates, talibusque confiden-tes auctoribus audemus institutiones novas compa-rare. 11. Igitur tales ingressus eorum habens,quos ad propositi mei rationes animadverti praepa-ratos, inde sumendo progredi coepi. Namque pri-mum Agatharchus Athenis, Aeschylo docente tra-goediam, scenam fecit, et de ea commentarium reli-quit. Ex eo moniti Democritus et Anaxagoras deeadem re scripserunt, quemadmodum oporteat adaciem oculorum radiorumque extensionem, certoloco centro constituto, [ad] lineas ratione naturalirespondere, uti de incerta re certae imagines aedifi-ciorum in scenarum picturis redderent speciem, etquae in directis planisque frontibus sint figurata,alia abscedentia alia prominentia esse videantur.12. Postea Silenus de symmetriis Doricorum ediditvolumen; de aede lunonis, quae est Sami Dorica,Theodorus; \de\ Ionica Ephesi, quae est Dianae,Chersiphron et Metagenes; de fano Minervae, quodest Prienae Ionicum, Phileos; item de aede Miner-vaeDorioa, quae est Athenis in arce, lctinus et Car-pion; Theodorus Phocaeus de tholo, qui estDelphis;Philo de aedium sacrarum symmetriis et de arma-mentario , quod fecerat Piraeei in portu; Hermoge-nes de aede Dianae Ionica, quae est Magnesiaepseudodipteros, et Liberi Patris Teo monopteros;item Argelius de symmetriis Corinthiis et IonicoTrallibus Aesculapio, quod etiam ipse sua manu di-citur fecisse; de Mausoleo Satyrus etPhiteus, qui-bus vera felicitas summum maximum que contulitmunus. 13. Quorum enim artes aevo perpetuo no-bilissimas laudes et sempiterno florentes habereiudicantur, et cogitatis egregias operas praestite-