143
$
rNq
L N
■n
■lllot-
'ritu,;,
• cmj.
* ri,!
r ira ;
^enii
■'•Ob
J.s
Llb
LlS
j iti
. k;
0 (Itfl
' .fa
in#!
r i
ji»
r «j
T '1L. ,
LIBER VII. PRAEFATIO.
marmoreis operibus ornatae dispositiones, e quibusproprie de his nominationes clarissima fama nomi-nantur. Quorum excellentiae prudentesque cogi-tationum apparatus suspectus habent in deorumsessimonio. Primumque aedes Ephesi Dianae Ioni-co genere a Chersiphrone Gnosio et filio eius Meta-gene est instituta; quam postea Demetrius ipsiusDianae servus et Paeonius Ephesius dicuntur perfe-cisse. Mileti Apollini item Ionicis symmetriis idemPaeonius Daphnisque Milesius instituerunt. Eleu-sine Cereris et Proserpinae cellam immani magnitu-dine Ictinus Dorico more sine exterioribus columnisad laxamentum usus sacrificiorum pertexuit. 17.Eam autem postea, cum Demetrius Phalereus Athe-nis rerum potiretur, Philon, ante templum in frontecolumnis constitutis, prostylon fecit: ita aucto ve-stibulo laxamentum initiantibus operique summamadiecit auctoritatem. In asty vero Olympium am-plo modulorum comparatu, Corinthiis symmetriiset proportionibus (uti supra scriptum est) archite-ctandum Cossutius suscepisse memoratur: cuiuscommentarium nullum est inventum. Nec tamen aCossutio solum de his rebus scripta sunt desideran-da, sed etiam a C. Mutio, qui magna scientia confi-sus aedes Honoris et Virtutis Marianae cellae colu-mnarumque et epistyliorum symmetrias legitimisartis institutis perfecit. Id vero si marmoreumfuisset, ut haberet, quemadmodum ab arte subtili-tatem sic ab magnificentia et impensis auctorita-tem, in primis et summis operibus nominaretur.18. Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non mi-nus quam Graeci fuisse magni architecti, et nostramemoria satis multi, et ex his pauci praecepta edi-dissent, non putavi silendum, sed disposite singulisvoluminibus de singulis exponendum. Itaque quo-niam sexto volumine privatorum aedificiorum ratio-nes perscripsi, in hoc qui septimum tenet numerum,