Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
159
JPEG-Download
 

Tittq

ii

tfftl;

«N

et*

itifj

illK

fb

'V{

1 »tre,;'te-esa}-

£IliIfB

. o»

fflfr

m Ir;net i

- JHIf

U

ess

®9

LIBER VII. CAP. IX. 159

bae portantur, et per publicanos Romae curantur.Eae autem officinae sun,t inter aedem Florae et Qui-rini. 5. Vitiatur minium admixta calce: itaque siquis velit experiri id sine vitio esse, sic erit faciun-dum. Ferrea lamna sumatur; eo minium impona-tur, ad ignem collocetur, donec lamna candescat;cum e candore color immutatus fuerit eritque ater, tol-latur lamna ab igne, et si refrigeratum restituaturin pristinum colorem, sine vitio esse probabitur: sinautem permanserit nigro colore, significabit se essevitiatum.

6. Quae succurrere potuerunt mihi de minio dixi.Chrysocolla apportatur a Macedonia; foditur autemex his locis, qui sunt proximi aerariis metallis. Ar-menium et Indicum nominibus ipsis indicatur qui-bus in locis procreantur.

CAPUT X.

De coloribus qui arte fiunt; de atramento.

Ingrediar nunc ad ea quae ex aliis generibus tra-ctationum temperaturis commutata recipiunt colo-rum proprietates: et primum exponam de atramento,cuius usus in operibus magnas habet necessitates,ut sint notae, quemadmodum praeparentur certis ra-tionibus artificiorum ad id, temperaturae. 2. Nam-que aedificatur locus uti Laconicum, et expoliturmarmore subtiliter et laevigatur: ante id fit forna-cula habens in Laconicum nares, et eius praefur-nium magna diligentia comprimitur, ne flamma ex-tra dissipetur. In fornace resina collocatur: hancautem ignis potestas urendo cogit emittere per na-res intra Laconicum fuliginem, quae circa parietemet camerae curvaturam adhaerescit: inde collectapartim componitur ex gummi subacta ad usum atra-menti librarii, reliqua tectores glutinum admiscen-tes in parietibus utuntur. 3. Sin autem hae copiaenon fuerint paratae, ita necessitatibus erit admini-