Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
164
JPEG-Download
 

164 DE ARCHITECTURA

fuerint sine humoris potestate, exsanguinata etexu-cta a principiorum liquore interarescent. Igiturdivina mens 'quae proprie necessaria essent genti-bus non constituit difficilia et cara, uti sunt marga-ritae, aurum, argentum, ceteraque, quae nec corpusnec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vitanon potest esse tuta, effudit ad manum parata peromnem mundum. Itaque ex his si quid forte desitincorpore spiritus, ad restituendum aer assignatus idpraestat: apparatus autem ad auxilia caloris solis im-petus et ignis inventus tutiorem efficit vitam: itemterrenus fructus escarum praestans copiis superva-cuis desiderationes alit et nutrit animales pascendocontinenter: aqua vero non solum potus,sed infini-tas usui praebendo necessitates, gratas quod estgratuita praestat utilitates. 4. Ex eo etiam qui sa-cerdotia gerunt moribus Aegyptiorum, ostenduntomnes res e liquoris potestate consistere: itaquecum hydria aquae ad templum aedemque casta reli-gione refertur, tunc in terra procumbentes, manibusad coelum sublatis inventionibus gratias agunt di-vinae benignitatis. Cum ergo et a physicis et aphilosophis et ab sacerdotibus iudicetur ex potesta-te aquae omnes res constare, putavi, quoniam inprioribus septem voluminibus rationes aedificiorumsunt expositae, in hoc oportere de inventionibusaquae, quasque habeat in locorum proprietatibusvirtutes, quibusque rationibus ducatur, et quemad-modum interea probetur, scribere.

CAPUT I.

De aquae inventionibus.

Est enim maxime necessaria et ad vitam et addelectationes et ad usum quotidianum. Ea autemfacilior erit, si fontes erunt aperti et fluentes: sinautem non profluent, quaerenda sub terra sunt capi-ta et colligenda, quae sic erunt experienda: uti pro-