Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
198
JPEG-Download
 

198 DE ARCHITECTURA

gore magno rationes varietatis disciplinis de eademreliquit, exponam. Non enim latet Lunam suumpropriumque non habere lumen, sed esse uti specu-lum, et a Solis impetu recipere splendorem. Nam-que Luna de septem astris circulum proximum ter-rae in cursibus minimum pervagatur. Itaque quotmensibus sub rotam Solis radiosque uno die, ante-quam praeterit, latens obscuratur, cum est cum So-le, nova vocatur: postero autem die, quo numeratursecunda, praeteriens a Sole visitationem facit te-nuem extremae rotundationis. Cum triduum reces-sit a Sole, crescit et plus illuminatur: quotidie verodiscedens cum pervenit ad diem septimum, distans aSole occidente circiter medias coeli regiones , dimi-dia lucet, et eius quae ad Solem pars spectat ea estilluminata. 4. Quarto autem decimo die cum indiametro spatio totius mundi absit a Sole, perficiturplena et oritur, cum Sol sit ad occidentem, ideoquod toto spatio mundi distans consistit contra, etimpetu Solis totius orbis in se recipit splendorem.Septimo decimo die cum Sol oriatur, ea pressa estad occidentem: vigesimo et altero die cum Sol estexortus, Luna tenet circiter medias coeli regioneset id quod spectat ad Solem habet lucidum, in reli-quis obscura. Item quotidie cursum faciendo circi-ter octavo et vigesimo die subit sub radios Solis, etita menstruas perficit rationes. Nunc ut in singulismensibus Sol signa pervadens auget et minuit die-rum et horarum spatia dicam.

CAPUT III.

(vulgo V.)

(Quemadmodum sol signa pervadens au-geat et minuat dierum et horarum spatia.)

Namque cum Sol Arietis signum init et partemoctavam pervagatur, perficit aequinoctium vernum:cum progreditur ad caudam Tauri sidusque Vergi-liarum, e quibus eminet dimidia pars prior Tauri, m