COMMENTARII
Relatum Beccarius legerat, quod Duhamelio, physico sane nobili, in con-chylio Provinciae quodam acciderat; cujus conchylii humor, si in solis luceponeretur, colorem trahebat purpurae, coque nitidiorem, quo lux erat major.Idque sane vim lucis ostendere videbatur; quam etiam experimentum aliudprodebat; nam si pannus lineus humore illo infectus in sole haberetur, coloremtrahebat rubrum, quamvis vitro admodum crasso obtegeretur; quem minimetrahebat, si obtegeretur lamina ex aurichalco vel tenuissima. Nempe solislumen transmittere vitrum poterat, laminam non poterat.
Suspicionem, quam Duhamelii ratio pepererat, experimento quodam suoconfirmaverat Beccarius, cujus experimenti hoc fuit initium. AnimadverteratBeccarius, argenti praeparationem, quam vulgo lunam corneam nominant, sirecens sit, coloris esse albi, nisi quod aliquantulum ad flavum vergit, fieri deindeprope violaceam; quam coloris mutationem aeri primum tribuendam essecensuerat, post, cum de luce suspicari non nihil coepisset, experimento com-mittere rem voluit ad hunc modum. Lunam corneam vitreo vase inclusamin conclavi pro fenestra posuit. Aberat vas a fenestra octo circiter passuumspatio. Conclave autem haud magno lumine, per fenestram illabente, per-fundebatur. Cum haec sic fuissent ad tempus aliquod, animadvertit Beccariuseam corneae lunae partem, quae fenestram spectabat, ac plus luminis accipiebat,violaceam esse factam; secus eam, quae, aversa cum esset, minus illuminabatur;haec enim naturalem colorem retinuerat. Ea res ostendere sane videbatur,momentum in luce esse aliquod ad colores mutandos. Quod ut sibi magisBeccarius persuaderet, convertere vas voluit, eamque corneae lunae partemquae colore adhuc nitebat suo, fenestrae objicere. Atque, ut judicium essetcertius, medio vasi ex ea parte, qua ad fenestram conversum erat, chartulamadnexuit nigerrimam, quae lucem arceret; videre cupiens, quid ibi fieret, ubilunam corneam chartula obtexisset. Haec sic composita ad diem posterummanserunt; quo die cum ad vasculum Beccarius rcdiiflet, invenit, lunam cor-neam violaceo colore infectam per totum, praeterquam eo in loco, unde char-tula lucem avertisset. Hic enim erat albida, ut solet. Atque haec sane indiciumfecerunt inelse in luce vim aliquam colores immutandi. Quae si est aliqua, utiapparet; videndum est, ne cum vestimentorum colores, uti fit, extenuantur,
120