COMMENTARII
incusetur aer plus quam oportet; nam lux fortasse culpa non vacat; idquevidentur quodammodo fullones ipsi intellexisse; qui, ubi pretiosiores pannosinfecerint, ita demum tincturam laudant, & pro bona habent, li, illis in magnaluce diu habitis, color restiterit; sin minus; tincturam falsam nominant; quam-quam in hoc ipso aeris fortasse injuriam magis illi metuunt, quam luminis.His de causis cum de conservanda florum pulchritudine in Academia Mon-tius ageret, in eoque totus eflet, ut caveret ab aere, metum lucis Beccariusproposuit; quae, ut culpa fortasse careret, non aberat a suspicione. Quam-quam propter causarum, quae luci adjunguntur, multitudinem, difficile ad-modum esse existimabat, quid ipsa per se lux valeat, & quatenus, cognoscere.Quis enim neget, uti a luce, sic etiam a calore, qui lucem sequitur, minuicolores posse? Quis non etiam aeri multum tribuat; etiam halitibus, quibusinterdum foedatur aer? Quae caulae nisi secernantur, separatimque agant, quidcuique aflignandum sit, haud facile dignoscas.
Cum haec Beccarius quasi dubitans proposuisset, constituit Bonzius dubita-tionem hanc totam per experimenta, quoad ejus fieri posset, minuere. Taeniassumsit duodecim, coloribus totidem inter se distinctas, longitudine, & latitudinepares. Sectis singulis in partes fex, ordines fex fecit, quorum quisque duodecimtaenias, cujusque coloris unam, contineret. Horum unum seposuit, curamquehabuit, ne quid colores ejus offenderet; aliorum enim periculum faciens exejus, quem seposuerat, comparatione uniuscujusque damna studebat cognoscere.
Illo ergo, quem dixi, seposito, ex ordinibus quinque reliquis unum selegit,quem, nihil neque a luce, neque a calore cavens, neque ab aere, in omniasimul discrimina adduceret. Id totum sic peregit. Editiorem locum nactus,ibi taenias in sole habuit per multos dies, primum ad tres horas in diebussingulis, deinde ad plures, ut vicesimo tandem die, duobusque aliis insequen-tibus, quibus experimentum finitum est, taeniae in sole fuerint horas undecim,aut non multo secus. Thermometrum reaumurianum numquam abfuit, inquo caloris gradus numerabantur. Primis quindecim diebus caloris gradusnumerati sunt ad triginta, ac tum september mensis vertebat; post deinde nonplus vimnti quatuor; postremo septem circiter supra viginti. Cum taeniae tamsaepe in sole & tamdiu suissent, eas tandem cum illis, quae sepositae antea sue-
121