Buch 
Quellenschriften zu den frühesten Anfängen der Photographie bis zum XVIII. Jahrhundert : mit fünf heliographischen Porträten, zwei Lichtdrucktitelblättern und diversem Buchschmuck / herausgegeben und mit Erläuterungen versehen von Hofrat Dr. Josef Maria Eder
Entstehung
Seite
129
JPEG-Download
 

COM MENTARII

nequaquam fuisset charta ad experimentum idonea. Ceterum labes, quamphosphoris, uti diximus, lux infert, non utique in superficie consistit, sed pene-trat paullo altius. Id cognosci ex his potuit. Charta qusedam crassitudinishaud modicae labem accepit non ex ea tantum parte, qua solem spectabat, sedetiam ex altera; quamvis ad chartam aliam, quae illi subjecta fuerat, vitiumnon pervasisset. Cum chartae tres, eaeque pertenues, aliae aliis superpositae essent;superiores duas lux solis labefactavit, tertiam labefactare non potuit. In chartissic fuit. In rebus aliis, speculari lapide, vitro, alabastrite, cum contritae essent,vitium sedit altius; pellucidae nimirum sunt partes quaeque minimae, undeacervi componuntur, ac propter interstitiorum frequentiam multimode luxflectitur. .

Cognito, lucem, si diutius urgeat, vel intendatur validius, malignam essephosphoris, subiit Beccarium dubitatio, an labes illa perpetua sit, an certo tem-pore finiatur; quantumque in restituendis phosphoris ars valeat, si quid valet,scire cupiebat; ut enim restitui possent, videbatur caloris exemplum spemafferre; quos enim phosphoros vitiavit calor, iidem postea, ubi re nxerint, adse redeunt. Humoris quoque exemplum spem faciebat nonnullam; nam cumhumor plurimum semper noceat, tamen, si aut arte expellatur, aut ipse suasponte abeat, phosphoris revertit nitor. Cur non idem contingeret i lis etiam,quos non calor, neque humor, sed lux ipsa depravastet? Con tuit ergo Beccarius in id maxime incumbere, ut praesidia quaereret, qui us & i re tuipossent; nam temporis quidem diuturnitati, in qua spem a uerat^ cum iumultumque exspectasset, nihil tandem fidendum esse intellexit. Testabatur,cum de his rebus distereret, se phosphoros vidisse, quos cum lux labefecisset,annus ipse emendare non potuerat; quamvis per totum id tempus & proculfuissent a sole, & in aperto aere locati. Tempori ergo mhil fidens ad artemdemum se convertit. Erat illi charta, quae phosphorus fuerat longe praestans,sed, habita in sole diu, injuriam acceperat. In hac decrevit studium ponere.Initio, ut lenissima tentaret, abluit illam satis sedulo, siccavitque deinde adignem modicum. Ea re nihil profecit; abluta enim charta sic se habuit, utiantequam ablueretur. Ad varios caloris gradus se vertit. His quidem visaest charta in nitidiorem phosphorum verti; idque decus tenuit, quoad fuit

129