COMMENTARII
siccior; verum calore abeunte, cum naturalis humor rediisset, decus omneevanuit. Hic tum Beccarius halitibus variis se commisit, si qui forte labemabstergerent; itaque adhibuit validisiimos: modo accensi sulphuris, modospiritus salis ammoniaci perquisitislimi. Nihil horum adimere obscuritatemchartae potuit. Quid plura? Ne vini quidem spiritus profuit, quamvis pu-ristimi lectissimique, quo iterum ac saepius abluta est. Quae omnia cum frustratentarentur, idemque semper inhaereret vitium, nec ultra quid experiretur,veniret Beccario in mentem, phosphoris tandem, quos sol offendisset, despe-ravit.
Hactenus experimenta proposui, quibus colores primum mutari ab lucecompertum est, deinde etiam, quod mirandum magis videtur, texturam rerum,coloribus interdum non mutatis. Sic enim Beccario cessit semper, ut quae resin sole diu tenerentur, eae colorem servarent suum, & phosphori tamen sierentobscuriores; quam fraudem non calor sane illis fecit, neque siccitas caloreorta, sed lux ipsa; quae profecto nisi texturam mutasset, qui fieri posset, utphosphori decus minuisset ? At enim, si texturam mutat, cur colorem nonmutat? An non color in illa ponitur? Quid id ergo mutationis genus est,quo phosphororum lux tollitur, color non tollitur? Haec fecum Beccariusreputans, cum explicare rem, philosophorum more, vellet, in diversa trahe-batur. Occurrebat, corpora non aliam ob causam esse phosphoros, nisi propterpartium, quibus componuntur, elasticitatem; hac enim sieri, ut acceptos ex-trinsecus radios vibrent, sintque conspicui in tenebris. Idque si ita est, curnon suspicemur phosphorum, urgente diu sole, elasticitatem amittere? Quaecum ad colorem fortasse minus pertineat, nihil mirari oportet, si luce phosphoriextincta color maneat. Cum id primum Beccario arrideret, deinde minusprobaretur; succurrebat animo illorum opinio, qui putant, uti aerem, sic etiamlucem, corporibus illapsam, in naturam aliam converti; quod si concedimus,quis jam neget, phosphororum ingenia, si diu in sole maneant, tanta luce illa-bente mutari posse?
Idque ipsum cogitans ad quaestionem revolvebatur longe difficillimam, quam& Hombergi opinio illustrem fecerat, & Newtoni dubitatio nescio quae. Pro-ponunt quippe auctores gravissimi, lucem, ubi in corpora insinuaverit, haeren-
130