Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
5
JPEG-Download
 

OPUS MAJUS 5

exempla spargere in lucem. Nam omnes homines secundum Aristotelemquarto Ethicorum amant sua opera, ut parentes natos, & poetae metra,

& sic de aliis. Et ideo multi nimia licentia scribendi usi sunt, adeo utpravis & bestialibus viris insinuare non dubitaverunt, cur chartas non im-pletis, cur a tergo non scribitis; & hi sunt sicut pastor claudus & caecu-tiens cum ovibus multis, quas errantes per devia salsitatis nec poflunt necsciunt ad saniora sapientiae pascua revocare; & sunt similes avibus, quioptant sine alis volare, prius de magisterio praesumentes, quam boni dis-cipuli gradum adepti sunt, quum necessario tot incidunt in errores, quodotiosi comparatione ipsorum reputant se felices; sicut quando multi cur-runt in stadio, ille quem desperatio currere non permittet, quantumcun-que sibi videatur pernitiosum, se tamen felicem reputat comparationeillius, qui currens cadit in foveam invisam. Et ideo videmus fide oculataquod pro uno exemplo veritatis tam in scientia quam in vita sunt plusquam mille salsitates. Mundus enim plenus est hujusmodi exemplis, at-que unum exemplum verae perfectionis decem millia imperfecta inve-nit de facili. Natura enim in numeris formavit nobis perfectionis & im-perfectionis documentum. Nam tum numerus perfectus dicitur, cujuspartes aliquotae ipsum praecise constituunt, & non est nisi unus infra dena-rium, viz. fenarius; & unus inter io & ioo, ut 28; & unus inter 100 &1000, ut 496; & unus inter 1000 & 10000, ut 8128; & sic ultra; &u-

tinam sic esset inter homines, & hoc humano generi sufficeret. Sed nun-quam fuit hoc nec in vita nec in /cientia, neque erit usquam in finalem

peccati destructionem, quoniam non solum est raritas eorum, qui in om-ni veritate & scientia perfecti sunt, sed eorum qui ad perfectionem uniuss veritatis vel scientiae devenerunt. Primi sunt & erunt & fuerunt semperpaucissimi. Nam sunt vere perfecti, sed de 10000 hominum unus non inve-nitur sic perfectus nec in statu vitae neque in professione sapientis; uri-nam de secundo genere perfectorum infra denarium unus esset, & sic ul-tra, ut perfectio numerorum in hominibus conservaretur. Sed non est ita,imo longe aliter invenitur. Similiter de consuetudine probamus per expe-rientiam in actibus nostris, quod nunc datum est in exemplis. Revolvatquilibet vitam suam ab infantia sua, & inveniet quod in pluribus ejusoperibus facilius mala & falsa duxit in consuetudinem. Nam in bonis& veris identitas humanae fragilitati mater est satietatis, & delectatur mi-ser homo m varietate utilium, secundum sententiam auctoritatum quas inprincipio allegavi; e contrario quidem in malis & salsis ac nocivis sibi &aliis. Nam Ut in pluribus actibus, nisi gratia specialis & privilegium divi-num in aliquibus perfectis obtinet, humana corruptio diligenter continetea, quae veritati & saluti sunt contraria; nec taedio afficitur in peccaticontinuatione, nec fastidium de facili invenit in rebus variis. Quod si a-liquis a juventute applicetur ad vitae & scientiae veritatem, hic ut in plu-ribus h actibus continet imperfectionem, & in ea jocundatur, perfectio e-nim contristat eum frequentius: nam paucissimos delectat, & maxime in

3

? virtutis Cot.

- suis occupationibus Cot.

c

virtutum