Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
6
JPEG-Download
 

6 FR. ROGER! BACON

virtutum & scientiarum plenitudine, & ideo accidit quod aetas juvenilisvix cavet ab errore, & senectus cum summa difficultate ad perfectionemin aliquo transcendit. De vulgo enim idem judicium est. Nam multi-tudo generis humani semper erravit in Dei veritate, 8t paucitas Christia-norum recepit; atque scimus quod plebs Christianorum imperfecta est.Nam paucitas sanctorum hoc ostendit. Similiter de philosophica doctri-na, vulgus enim semper caruit sapientia philosophias. Brevis enim phi-losophorum numerus hoc declarat. Et vulgus quidem' philosophandumimperfectum semper remansit. Nam de famosis philosophus solus Aristo-teles cum sua familia k vocatus est judicio omnium sapientum, quoniamipse omnes partes philosophiae digeffit secundum possibilitatem sui tem-poris, sed tamen ad finem sapientiae non pervenit, sicut satis manifestabi-tur inferius.

Caput IV.

S E D tamen quantumcunque fragilis sit auctoritas, nomen habet hono-ris, & consuetudo violentior est ad peccatum quam ipsa ; utraque au-tem earum impetuosior est sensus vulgi. Nam auctoritas solum allicit,consuetudo ligat, opinio vulgi obstinatos parit & confirmat. Consuetudoautem est altera natura, ut dicit philosophus libro de memoria & remi-niscentia , & in libro Problematum, & ideo majorem violentiam quamauctoritas inducit. Unde philosophus io m0 Ethicorum sententiae Jere-miae de pelle sEthiopum adhaeret, dicens, " quod impossibile est vel diffi-« eile eum, qui per consuetudinem malam induratus est, mutari ad bo-« num.. Et Sallustius in Jugurthino sensum Solomonis profert, cum ait," ubi adolescendam habuere, ibi senectutem agunt. Sententia quidemvulgi caeteris improba magis est. Nam, ut ait Seneca tertio Declamatio-num libro, multitudo semel mota modum servare non potest j propterquod Johannes Chryfostomus super Matthaeum dicit, " convenerunt ut" multitudine vincerent quem ratione superare non poterant. Sic con-siderandum est diligenter quod vulgus imperitum non solum violentius estad persuasionem mali quam reliqua duo, sed stultum est & magis elonga-v tum a sine sapientias. Nam exemplum perfectionis trahitur ab aliquo inconsuetudinem, sed vulgo sufficit ut non erret. In nullo enim statu Ec-clesiae requiritur ut ejus perfectionem teneat multitudo. Nam & apudreligiosos paucitas figitur in centro perfectionis suae, & multitudo vagaturin circumserentia. Sic est in statu 1 multorum secularium, ut cernimus adoculum evidenter. Turba enim sicut cum Moyse non ascendit in montem,sic nec cum Christo in transfiguratione Christi multitudo discipulorumassumpta est, sed tres electi specialiter. Et cum magistrum perfectionisChristum turba secuta est per duos annos praedicantem, postea demisiteum, & in fine clamavit, " Crucifige. Nam vulgus nihil perfectumcontinuare potest, ut ni in vita, nec in studio erraffet; & sicut nos hoc vide-

1 clericorum Cot.

1 Dubi, philosophicum.

* motus Cot,

mus