8
FR. ROGERI BACON
cantur. Et rarissime exemplum & consuetudo perfectionem habent, vulgus autem nunquam pertingit ad eam, ut prius explanatum est.
Caput V.
U n i m e n vero ad defensionem contra hac habere non possumus
jLV-A. uisi mandata ,& consilia Dei ac scripturas suas & Juris Canonici,sanctorum & philosophorum & omnium sapientum antiquorum, sequa-mur. Et si his mandatis & consiliis adhaereamus, non possumus errare,nec debemus in aliquo reprobari. In prodictis igitur per philosophumprincipaliter allegatum est ostendere horum pravitatem & stultitiam, pro-pter quas ipsa possemus & debemus evitare, sed propter causas assignatas deinducendis philosophorum testimoniis silui fere in aliis; nunc autem pos-sum invenire consimilia testimonia, in quibus consilium vel mandatum deobviando istis expressius habetur. Contra igitur sensum vulgi teneamusmandatum n Exodi. " Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in" judicio plurimorum adquiesces sententiae, ut a vero devies.” Et consili-um Tullii in fine de questionibus impleamus dicentis, " Tu autem etsi" in oculis sis multitudinis, tamen in ejus judicio stare noli, nec quod ip-“ sa putet id putare pulcherrimum.” Et Seneca libro de copia verboruminvitat nos & consolatur recedentes a via multitudinis, dicens, " Nondum" felix es, si nondum turba te deriserit.” Et contra consuetudinem im-pleamus consilium Cypriani, " Consuetudo sine veritate vetustas erroris est," propter quod, relicto errore, sequamur veritatem. "Et Augustinus prae-cipit quod " veritate manifesta, cedat consuetudo veritati, quia consuetudi-" nem veritas & ratio semper excludit.” Et Isidorus, " Usus auctoritati" cedat; pravum usum lex & ratio vincat.” Et ideo Tullius de immor-talitate animas laudans & extollens eos, qui fugiunt consuetudinem, dicit," magni animi est cogitationem a consuetudine revocare.” Nomen autemauctoritatis favorabile est. Et ideo majores nostri venerandi sunt, sive ha-beant auctoritatem veram sive apparentem, quo est auctoritas ducum vul-gi. Et contra usum apparentis auctoritatis non solum propria siint consi-lia & mandata secundum vias Dei &C sanctorum & philosophorum & om-nium sapientum, sed quicquid contra vitia humanas fragilitatis apud auc-tores veros dici potest, commune est eis qui auctoritate abutuntur prae-sumpta. Et ideo si consilia & mandata habemus contra defectus verorumauctorum, multo magis contra abutentes. Sed quia auctores veridici, ut sancti& philosophi principales, juverunt nos in consideratione veritatis, ideo re-gradandum est eis, sicut Aristoteles primo Metaph. regradatur silis prode-cessoribus , & in fine elenchorum de inventis multis ipsemet cupit haberegrates. Qui vero prima principia jecerunt, eis non solum regradandum»sed quasi totum cum quadam reverentia ascribendum, secundum quod Se-neca vult tertio naturalium, " si quid a posterioribus inventum est, nihil-" ominus referendum antiquis, quia magni animi fuit rerum latebras
primitus
* Cap. xxiii. ver. 2.